|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod divinatio quae est per
auguria et omina et alias huiusmodi observationes exteriorum rerum, non
sit illicita. Si enim esset illicita, sancti viri ea non uterentur.
Sed de Ioseph legitur quod auguriis intendebat, legitur enim Gen.
XLIV quod dispensator Ioseph dixit, scyphus quem furati estis ipse
est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet; et ipse
postea dixit fratribus suis, an ignoratis quod non sit similis mei in
augurandi scientia? Ergo uti tali divinatione non est illicitum.
2. Praeterea, aves aliqua circa futuros temporum eventus naturaliter
cognoscunt, secundum illud Ierem. VIII, milvus in caelo cognovit
tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus
sui. Sed naturalis cognitio est infallibilis, et a Deo. Ergo uti
cognitione avium ad praenoscendum futura, quod est augurari, non
videtur esse illicitum.
3. Praeterea, Gedeon in numero sanctorum ponitur, ut patet Heb.
XI. Sed Gedeon usus fuit omine ex hoc quod audivit recitationem et
interpretationem cuiusdam somnii, ut legitur Iudic. VII. Et
similiter Eliezer, servus Abrahae, ut legitur Gen. XXIV.
Ergo videtur quod talis divinatio non sit illicita.
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non inveniatur in te
qui observet auguria.
Respondeo dicendum quod motus vel garritus avium, vel quaecumque
dispositiones huiusmodi in rebus consideratae, manifestum est quod non
sunt causa futurorum eventuum, unde ex eis futura cognosci non possunt
sicut ex causis. Relinquitur ergo quod si ex eis aliqua futura
cognoscantur, hoc erit inquantum sunt effectus aliquarum causarum quae
etiam sunt causantes vel praecognoscentes futuros eventus. Causa autem
operationum brutorum animalium est instinctus quidam quo moventur in
modum naturae, non enim habent dominium sui actus. Hic autem
instinctus ex duplici causa potest procedere. Uno quidem modo, ex
causa corporali. Cum enim bruta animalia non habeant nisi animam
sensitivam, cuius omnes potentiae sunt actus corporalium organorum,
subiacet eorum anima dispositioni continentium corporum, et
primordialiter caelestium. Et ideo nihil prohibet aliquas eorum
operationes esse futurorum signa, inquantum conformantur
dispositionibus corporum caelestium et aeris continentis, ex qua
proveniunt aliqui futuri eventus. In hoc tamen duo considerari
oportet. Primum quidem, ut huiusmodi operationes non extendantur nisi
ad praecognoscenda futura quae causantur per motus caelestium corporum,
ut supra dictum est. Secundo, ut non extendantur nisi ad ea quae
aliqualiter possunt ad huiusmodi animalia pertinere. Consequuntur enim
per caelestia corpora cognitionem quandam naturalem et instinctum ad ea
quae eorum vitae sunt necessaria, sicut sunt immutationes quae fiunt
per pluvias et ventos, et alia huiusmodi. Alio modo instinctus
huiusmodi causantur ex causa spirituali. Scilicet vel ex Deo, ut
patet in columba super Christum descendente, et in corvo qui pavit
Eliam, et in cete qui absorbuit et eiecit Ionam. Vel etiam ex
Daemonibus, qui utuntur huiusmodi operationibus brutorum animalium ad
implicandas animas vanis opinionibus. Et eadem ratio videtur esse de
omnibus aliis accipiuntur pro omine, non subduntur dispositioni
stellarum. Huiusmodi, praeterquam de ominibus. Quia verba humana,
quae disponuntur tamen secundum divinam providentiam; et quandoque
secundum Daemonum operationem. Sic igitur dicendum quod omnis
huiusmodi divinatio, si extendatur ultra id ad quod potest pertingere
secundum ordinem naturae vel divinae providentiae, est superstitiosa et
illicita.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod Ioseph dixit, non esse aliquem
sibi similem in scientia augurandi, secundum Augustinum, ioco dixit,
non serio, referens forte hoc ad id quod vulgus de eo opinabatur. Et
sic etiam dispensator eius locutus est.
Ad secundum dicendum quod illa auctoritas loquitur de cognitione avium
respectu eorum quae ad eas pertinent. Et ad haec praecognoscenda
considerare earum voces et motus non est illicitum, puta si quis ex hoc
quod cornicula frequenter crocitat, praedicat pluviam cito esse
futuram.
Ad tertium dicendum quod Gedeon observavit recitationem et
expositionem somnii accipiens ea pro omine, quasi ordinata ad sui
instructionem a divina providentia. Et similiter Eliezer attendit
verba puellae, oratione praemissa ad Deum.
|
|