|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod divinatio sortium non
sit illicita. Quia super illud Psalm., in manibus tuis sortes
meae, dicit Glossa Augustini, sors non est aliquid mali, sed res,
in humana dubitatione, divinam indicans voluntatem.
2. Praeterea, ea quae a sanctis in Scripturis observata leguntur
non videntur esse illicita. Sed sancti viri, tam in veteri quam in
novo testamento, inveniuntur sortibus usi esse. Legitur enim Iosue
VII, quod Iosue, ex praecepto domini, iudicio sortium punivit
Achar, qui de anathemate surripuerat. Saul etiam sorte deprehendit
filium suum Ionatham mel comedisse, ut habetur I Reg. XIV.
Ionas etiam, a facie domini fugiens, sorte deprehensus, est in mare
deiectus, ut legitur Ionae I. Zacharias etiam sorte exiit ut
incensum poneret, ut legitur Luc. I. Matthias etiam est sorte ab
apostolis in apostolatum electus, ut legitur Act. I. Ergo videtur
quod divinatio sortium non sit illicita.
3. Praeterea, pugna pugilum quae monomachia dicitur, idest
singularis concertatio, et iudicia ignis et aquae, quae dicuntur
vulgaria, videntur ad sortes pertinere, cum per huiusmodi aliqua
exquirantur occulta. Sed huiusmodi non videntur esse illicita, quia
et David legitur cum Philisthaeo singulare iniisse certamen, ut
legitur I Reg. XVII. Ergo videtur quod divinatio sortium non
sit illicita.
Sed contra est quod in decretis, XXVI, qu. V, dicitur, sortes
quibus cuncta vos vestris discriminatis provinciis, quas patres
damnaverunt, nihil aliud quam divinationes et maleficia decernimus.
Quamobrem volumus omnino illas damnari, et ultra inter Christianos
nolumus nominari, et ne exerceantur, anathematis interdicto
prohibemus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sortes proprie
dicuntur cum aliquid fit ut, eius eventu considerato, aliquid occultum
innotescat. Et si quidem quaeratur iudicio sortium quid cui sit
exhibendum, sive illud sit res possessa, sive sit honor seu dignitas,
seu poena, aut actio aliqua, vocatur sors divisoria. Si autem
inquiratur quid agere oporteat, vocatur sors consultoria. Si vero
quaeratur quid sit futurum, vocatur sors divinatoria. Actus autem
hominum, qui requiruntur ad sortes, non subduntur dispositioni
stellarum, nec etiam eventus ipsorum. Unde si quis ea intentione
sortibus utatur quasi huiusmodi actus humani, qui requiruntur ad
sortes, secundum dispositionem stellarum sortiantur effectum, vana et
falsa est opinio, et per consequens non carens Daemonum ingestione.
Ex quo talis divinatio erit superstitiosa et illicita. Hac autem
causa remota, necesse est quod sortialium actuum expectetur eventus vel
ex fortuna, vel ex aliqua spirituali causa dirigente. Et si quidem ex
fortuna, quod locum habere potest solum in divisoria sorte, non
videtur habere nisi forte vitium vanitatis sicut si aliqui non valentes
aliquid concorditer dividere, velint sortibus ad divisionem uti, quasi
fortunae exponentes quis quam partem accipiat. Si vero ex spirituali
causa expectetur sortium iudicium, quandoque quidem expectatur ex
Daemonibus, sicut legitur Ezech. XXI, quod rex Babylonis stetit
in bivio, in capite duarum viarum, commiscens sagittas, interrogavit
idola, exta consuluit. Et tales sortes sunt illicitae, et secundum
canones prohibentur. Quandoque vero expectatur a Deo, secundum illud
Prov. XVI. Sortes mittuntur in sinum, sed a domino temperantur.
Et talis sors secundum se non est malum, ut Augustinus dicit.
Potest tamen in hoc quadrupliciter peccatum incidere. Primo quidem,
si absque ulla necessitate ad sortes recurratur, hoc enim videtur ad
Dei tentationem pertinere. Unde Ambrosius dicit, super Lucam, qui
sorte eligitur, humano iudicio non comprehenditur. Secundo, si
quis, etiam in necessitate, absque reverentia sortibus utatur.
Unde, super actus Apost., dicit Beda, si qui, necessitate aliqua
compulsi, Deum putant sortibus, exemplo apostolorum, esse
consulendum, videant hoc ipsos apostolos non nisi collecto fratrum
coetu, et precibus ad Deum fusis, egisse. Tertio, si divina
oracula ad terrena negotia convertantur. Unde Augustinus dicit, ad
inquisitiones Ianuarii, his qui de paginis evangelicis sortes legunt,
etsi optandum sit ut id potius faciant quam ad Daemonia consulenda
concurrant, tamen ista mihi displicet consuetudo, ad negotia
saecularia et ad vitae huius vanitatem divina oracula velle convertere.
Quarto, si in electionibus ecclesiasticis, quae ex spiritus sancti
inspiratione fieri debent, aliqui sortibus utantur. Unde, sicut
Beda dicit, super actus Apost., Matthias, ante Pentecosten
ordinatus, sorte quaeritur, quia scilicet nondum erat plenitudo
spiritus sancti in Ecclesia effusa, septem autem diaconi postea non
sorte, sed electione discipulorum sunt ordinati. Secus autem est in
temporalibus dignitatibus, quae ad terrena disponenda ordinantur; in
quarum electione plerumque homines sortibus utuntur, sicut et in
temporalium rerum divisione. Si vero necessitas immineat, licitum
est, cum debita reverentia, sortibus divinum iudicium implorare.
Unde Augustinus dicit, in epistola ad Honoratum, si inter Dei
ministros sit disceptatio qui eorum persecutionis tempore maneant, ne
fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur
Ecclesia, si haec disceptatio aliter non potuerit terminari, quantum
mihi videtur, qui maneant et qui fugiant sorte legendi sunt. Et in I
de Doct. Christ. dicit, si tibi abundaret aliquid, quod oporteret
dari ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset; si tibi
occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia vel erga te aliqua
necessitate superaret; nihil iustius faceres quam ut sorte legeres cui
dandum esset quod dari utrique non posset.
Et per hoc patet responsio ad primum et secundum.
Ad tertium dicendum quod iudicium ferri candentis vel aquae ferventis
ordinatur quidem ad alicuius peccati occulti inquisitionem per aliquid
quod ab homine fit, et in hoc convenit cum sortibus, inquantum tamen
expectatur aliquis miraculosus effectus a Deo, excedit communem
sortium rationem. Unde huiusmodi iudicium illicitum redditur, tum
quia ordinatur ad iudicandum occulta, quae divino iudicio reservantur;
tum etiam quia huiusmodi iudicium non est auctoritate divina sancitum.
Unde II, qu. V, in decreto Stephani Papae, dicitur, ferri
candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a
quolibet, sacri non censent canones, et quod sanctorum patrum
documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est
praesumendum. Spontanea enim confessione vel testium approbatione
publicata delicta, habito prae oculis Dei timore, concessa sunt
nostro regimini iudicare. Occulta vero et incognita illi sunt
relinquenda qui solus novit corda filiorum hominum. Et eadem ratio
videtur esse de lege duellorum, nisi quod plus accedit ad communem
rationem sortium, inquantum non expectatur ibi miraculosus effectus;
nisi forte quando pugiles sunt valde impares virtute vel arte.
|
|