|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod uti observantiis artis
notoriae non sit illicitum. Dupliciter enim est aliquid illicitum,
uno modo, secundum genus operis, sicut homicidium vel furtum; alio
modo, ex eo quod ordinatur ad malum finem, sicut cum quis dat
eleemosynam propter inanem gloriam. Sed ea quae observantur in arte
notoria secundum genus operis non sunt illicita, sunt enim quaedam
ieiunia et orationes ad Deum. Ordinantur etiam ad bonum finem,
scilicet ad scientiam acquirendam. Ergo uti huiusmodi observationibus
non est illicitum.
2. Praeterea, Dan. I legitur quod pueris abstinentibus dedit
Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia. Sed
observantiae artis notoriae sunt secundum aliqua ieiunia et abstinentias
quasdam. Ergo videtur quod divinitus sortiatur ars illa effectum.
Non ergo illicitum est ea uti.
3. Praeterea, ideo videtur esse inordinatum a Daemonibus inquirere
de futuris quia ea non cognoscunt, sed hoc est proprium Dei, ut
dictum est. Sed veritates scientiarum Daemones sciunt, quia
scientiae sunt de his quae sunt ex necessitate et semper, quae
subiacent humanae cognitioni, et multo magis Daemonum, qui sunt
perspicaciores, ut Augustinus dicit. Ergo non videtur esse peccatum
uti arte notoria, etiam si per Daemones sortiatur effectum.
Sed contra est quod dicitur Deut. XVIII, non inveniatur in te
qui quaerat a mortuis veritatem, quae quidem inquisitio innititur
auxilio Daemonum. Sed per observantias artis notoriae inquiritur
cognitio veritatis per quaedam pacta significationum cum Daemonibus
inita. Ergo uti arte notoria non est licitum.
Respondeo dicendum quod ars notoria et illicita est, et inefficax.
Illicita quidem est, quia utitur quibusdam ad scientiam acquirendam
quae non habent secundum se virtutem causandi scientiam, sicut
inspectione quarundam figurarum, et prolatione quorundam ignotorum
verborum, et aliis huiusmodi. Et ideo huiusmodi ars non utitur his ut
causis, sed ut signis. Non autem ut signis divinitus institutis,
sicut sunt sacramentalia signa. Unde relinquitur quod sint supervacua
signa, et per consequens pertinentia ad pacta quaedam significationum
cum Daemonibus placita atque foederata. Et ideo ars notoria penitus
est repudianda et fugienda Christiano, sicut et aliae artes nugatoriae
vel noxiae superstitionis, ut Augustinus dicit, in II de Doct.
Christ. Est etiam huiusmodi ars inefficax ad scientiam acquirendam.
Cum enim per huiusmodi artem non intendatur acquisitio scientiae per
modum homini connaturalem, scilicet adinveniendo vel addiscendo,
consequens est quod iste effectus vel expectetur a Deo, vel a
Daemonibus. Certum est autem aliquos a Deo sapientiam et scientiam
per infusionem habuisse, sicut de Salomone legitur, III Reg.
III, et II Paral. I. Dominus etiam discipulis suis dicit,
Luc. XXI, ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt
resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Sed hoc donum non
datur quibuscumque, aut cum certa observatione, sed secundum arbitrium
spiritus sancti, secundum illud I ad Cor. XII, alii quidem datur
per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem
spiritum; et postea subditur, haec omnia operatur unus atque idem
spiritus, dividens singulis prout vult. Ad Daemones autem non
pertinet illuminare intellectum, ut habitum est in prima huius operis
parte. Acquisitio autem scientiae et sapientiae fit per illuminationem
intellectus. Et ideo nullus unquam per Daemones scientiam
acquisivit. Unde Augustinus dicit, in X de Civ. Dei,
Porphyrium fateri quod theurgicis teletis, in operationibus
Daemonum, intellectuali animae nihil purgationis accidit quod eam
facit idoneam ad videndum Deum suum, et perspicienda ea quae vera
sunt, qualia sunt omnia scientiarum theoremata. Possent tamen
Daemones, verbis hominibus colloquentes, exprimere aliqua scientiarum
documenta, sed hoc non quaeritur per artem notoriam.
Ad primum ergo dicendum quod acquirere scientiam bonum est, sed
acquirere eam modo indebito non est bonum. Et hunc finem intendit ars
notoria.
Ad secundum dicendum quod pueri illi non abstinebant secundum vanam
observantiam artis notoriae, sed secundum auctoritatem legis divinae,
nolentes inquinari cibis gentilium. Et ideo merito obedientiae
consecuti sunt a Deo scientiam, secundum illud Psalm., super senes
intellexi, quia mandata tua quaesivi.
Ad tertium dicendum quod exquirere cognitionem futurorum a Daemonibus
non solum est peccatum propter hoc quod ipsi futura non cognoscunt, sed
propter societatem cum eis initam, quae etiam in proposito locum
habet.
|
|