|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod observationes ordinatae
ad corporum immutationem, puta ad sanitatem vel ad aliquid huiusmodi,
sint licitae. Licitum enim est uti naturalibus virtutibus corporum ad
proprios effectus inducendos. Res autem naturales habent quasdam
virtutes occultas, quarum ratio ab homine assignari non potest, sicut
quod adamas trahit ferrum, et multa alia quae Augustinus enumerat,
XXI de Civ. Dei. Ergo videtur quod uti huiusmodi rebus ad
corpora immutanda non sit illicitum.
2. Praeterea, sicut corpora naturalia subduntur corporibus
caelestibus, ita etiam corpora artificialia. Sed corpora naturalia
sortiuntur quasdam virtutes occultas, speciem consequentes, ex
impressione caelestium corporum. Ergo etiam corpora artificialia,
puta imagines, sortiuntur aliquam virtutem occultam a corporibus
caelestibus ad aliquos effectus causandos. Ergo uti eis, et aliis
huiusmodi, non est illicitum.
3. Praeterea, Daemones etiam multipliciter possunt corpora
transmutare, ut dicit Augustinus, III de Trin. Sed eorum virtus
a Deo est. Ergo licet uti eorum virtute ad aliquas huiusmodi
immutationes faciendas.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de Doct. Christ.,
quod ad superstitionem pertinent molimina magicarum artium, et
ligaturae, et remedia quae medicorum quoque medicina condemnat, sive
in praecantationibus, sive in quibusdam notis, quas characteres
vocant, sive in quibuscumque rebus suspendendis atque insignandis.
Respondeo dicendum quod in his quae fiunt ad aliquos effectus
corporales inducendos, considerandum est utrum naturaliter videantur
posse tales effectus causare. Sic enim non erit illicitum, licet enim
causas naturales adhibere ad proprios effectus. Si autem naturaliter
non videantur posse tales effectus causare, consequens est quod non
adhibeantur ad hos effectus causandos tanquam causae, sed solum quasi
signa. Et sic pertinent ad pacta significationum cum Daemonibus
inita. Unde Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, illiciuntur
Daemones per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit,
delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis,
sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per
varia genera lapidum, herbarum, lignorum, animalium, carminum,
rituum.
Ad primum ergo dicendum quod si simpliciter adhibeantur res naturales
ad aliquos effectus producendos ad quos putantur naturalem habere
virtutem, non est superstitiosum neque illicitum. Si vero adiungantur
vel characteres aliqui, vel aliqua nomina, vel aliae quaecumque variae
observationes, quae manifestum est naturaliter efficaciam non habere,
erit superstitiosum et illicitum.
Ad secundum dicendum quod virtutes naturales corporum naturalium
consequuntur eorum formas substantiales, quas sortiuntur ex impressione
caelestium corporum, et ideo ex eorundem impressione sortiuntur quasdam
virtutes activas. Sed corporum artificialium formae procedunt ex
conceptione artificis, et cum nihil aliud sint quam compositio, ordo
et figura, ut dicitur in I Physic., non possunt habere naturalem
virtutem ad agendum. Et inde est quod ex impressione caelestium
corporum nullam virtutem sortiuntur inquantum sunt artificialia, sed
solum secundum materiam naturalem. Falsum est ergo quod Porphyrio
videbatur, ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei, herbis et
lapidibus et animantibus, et sonis certis quibusdam ac vocibus, et
figurationibus atque figmentis quibusdam etiam observatis in caeli
conversione motibus siderum, fabricari in terra ab hominibus potestates
idoneas siderum variis effectibus exequendis, quasi effectus magicarum
artium ex virtute caelestium corporum provenirent. Sed sic ut
Augustinus ibidem subdit, totum hoc ad Daemones pertinet,
ludificatores animarum sibi subditarum. Unde etiam imagines quas
astronomicas vocant, ex operatione Daemonum habent effectum. Cuius
signum est quod necesse est eis inscribi quosdam characteres, qui
naturaliter ad nihil operantur, non enim est figura actionis naturalis
principium. Sed in hoc distant astronomicae imagines a nigromanticis,
quod in nigromanticis fiunt expressae invocationes et praestigia
quaedam, unde pertinent ad expressa pacta cum Daemonibus inita, sed
in aliis imaginibus sunt quaedam tacita pacta per quaedam figurarum seu
characterum signa.
Ad tertium dicendum quod ad dominium pertinet divinae maiestatis, cui
Daemones subsunt, ut eis utatur Deus ad quodcumque voluerit. Sed
homini non est potestas super Daemones commissa, ut eis licite uti
possit ad quodcumque voluerit, sed est ei contra Daemones bellum
indictum. Unde nullo modo licet homini Daemonum auxilio uti per pacta
tacita vel expressa.
|
|