|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod observationes quae
ordinantur ad praecognoscenda aliqua fortunia vel infortunia, non sunt
illicita. Inter alia enim infortunia hominum sunt etiam infirmitates.
Sed infirmitates in hominibus quaedam signa praecedunt, quae etiam a
medicis observantur. Ergo observare huiusmodi significationes non
videtur esse illicitum.
2. Praeterea, irrationabile est negare illud quod quasi communiter
omnes experiuntur. Sed quasi omnes experiuntur quod aliqua tempora vel
loca, vel verba audita, vel occursus hominum seu animalium, aut
distorti aut inordinati actus, aliquod praesagium habent boni vel mali
futuri. Ergo observare ista non videtur esse illicitum.
3. Praeterea, actus hominum et eventus ex divina providentia
disponuntur secundum ordinem quendam, ad quem pertinere videtur quod
praecedentia sint subsequentium signa. Unde ea quae antiquis patribus
contigerunt signa sunt eorum quae in nobis complentur, ut patet per
apostolum, I ad Cor. X. Observare autem ordinem ex divina
providentia procedentem non est illicitum. Ergo observare huiusmodi
praesagia non videtur esse illicitum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de Doct. Christ.,
quod ad pacta cum Daemonibus inita pertinent millia inanium
observationum, puta si membrum aliquod salierit; si iunctim
ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius intervenerit; limen
calcare cum ante domum suam aliquis transit; redire ad lectum si quis,
dum se calceat, sternutaverit; redire domum si procedens offenderit;
cum vestis a soricibus roditur, plus timere superstitionem mali futuri
quam praesens damnum dolere.
Respondeo dicendum quod homines omnes huiusmodi observationes attendunt
non ut quasdam causas, sed ut quaedam signa futurorum eventuum bonorum
vel malorum. Non autem observantur sicut signa a Deo tradita, cum
non sint introducta ex auctoritate divina, sed magis ex vanitate
humana, cooperante Daemonum malitia, qui nituntur animos hominum
huiusmodi vanitatibus implicare. Et ideo manifestum est omnes
huiusmodi observantias esse superstitiosas et illicitas. Et videntur
esse quaedam reliquiae idololatriae, secundum quam observabantur
auguria, et quidam dies Fausti vel infausti (quod quodammodo pertinet
ad divinationem quae fit per astra, secundum quae diversificantur
dies), nisi quod huiusmodi observationes sunt sine ratione et arte;
unde sunt magis vanae et superstitiosae.
Ad primum ergo dicendum quod infirmitatum causae praecedunt in nobis,
ex quibus aliqua signa procedunt futurorum morborum, quae licite a
medicis observantur. Unde et si quis praesagium futurorum eventuum
consideret ex sua causa, non erit illicitum, sicut si servus timeat
flagella videns domini iram. Et simile etiam esse posset si quis
timeret nocumentum alicui puero ex oculo fascinante, de quo dictum est
in primo libro. Sic autem non est in huiusmodi observationibus.
Ad secundum dicendum quod hoc quod a principio in istis observationibus
aliquid veri homines experti sunt, casu accidit. Sed postmodum, cum
homines incipiunt huiusmodi observantiis suum animum implicare, multa
secundum huiusmodi observationes eveniunt per deceptionem Daemonum, ut
his observationibus homines implicati curiosiores fiant, et sese magis
inserant multiplicibus laqueis perniciosi erroris, ut Augustinus
dicit, II de Doct. Christ.
Ad tertium dicendum quod in populo Iudaeorum, ex quo Christus erat
nasciturus, non solum dicta, sed etiam facta fuerunt prophetica, ut
Augustinus dicit, contra Faustum. Et ideo licitum est illa facta
assumere ad nostram instructionem, sicut signis divinitus datis. Non
autem omnia quae aguntur per divinam providentiam sic ordinantur ut sint
futurorum signa. Unde ratio non sequitur.
|
|