|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod suspendere divina verba
ad collum non sit illicitum. Non enim divina verba minoris sunt
efficaciae cum scribuntur quam cum proferuntur. Sed licet aliqua sacra
verba dicere ad aliquos effectus, puta ad sanandum infirmos, sicut,
pater noster, ave Maria, vel qualitercumque nomen domini invocetur,
secundum illud Marci ult., in nomine meo Daemonia eiicient, linguis
loquentur novis, serpentes tollent. Ergo videtur quod licitum sit
aliqua sacra scripta collo suspendere in remedium infirmitatis vel
cuiuscumque nocumenti.
2. Praeterea, verba sacra non minus operantur in corporibus hominum
quam in corporibus serpentum et aliorum animalium. Sed incantationes
quaedam efficaciam habent ad reprimendum serpentes, vel ad sanandum
quaedam alia animalia, unde dicitur in Psalm., sicut aspidis surdae
et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et
venefici incantantis sapienter. Ergo licet suspendere sacra verba ad
remedium hominum.
3. Praeterea, verbum Dei non est minoris sanctitatis quam sanctorum
reliquiae, unde Augustinus dicit quod non minus est verbum Dei quam
corpus Christi. Sed reliquias sanctorum licet homini collo
suspendere, vel qualitercumque portare, ad suam protectionem. Ergo,
pari ratione, licet homini verbo vel scripto verba sacrae Scripturae
ad suam tutelam assumere.
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., quidam
aliquam partem Evangelii scriptam circa collum portant. Sed nonne
quotidie Evangelium in Ecclesia legitur, et auditur ab omnibus? Cui
ergo in auribus posita Evangelia nihil prosunt, quomodo eum possunt
circa collum suspensa salvare? Deinde, ubi est virtus Evangelii?
In figuris litterarum, an in intellectu sensuum? Si in figuris,
bene circa collum suspendis. Si in intellectu, ergo melius in corde
posita prosunt quam circa collum suspensa.
Respondeo dicendum quod in omnibus incantationibus vel Scripturis
suspensis duo cavenda videntur. Primo quidem, quid sit quod profertur
vel scribitur. Quia si est aliquid ad invocationes Daemonum
pertinens, manifeste est superstitiosum et illicitum. Similiter etiam
videtur esse cavendum, si contineat ignota nomina, ne sub illis
aliquid illicitum lateat. Unde Chrysostomus dicit, super Matth.,
quod, Pharisaeorum magnificantium fimbrias suas exemplo, nunc multi
aliqua nomina Hebraica Angelorum confingunt et scribunt et alligant,
quae non intelligentibus metuenda videntur. Est etiam cavendum ne
aliquid falsitatis contineat. Quia sic eius effectus non posset
expectari a Deo, qui non est testis falsitatis deinde, secundo,
cavendum est ne cum verbis sacris contineantur ibi aliqua vana, puta
aliqui characteres inscripti, praeter signum crucis. Aut si spes
habeatur in modo scribendi aut ligandi, aut in quacumque huiusmodi
vanitate quae ad divinam reverentiam non pertineat. Quia hoc
iudicaretur superstitiosum. Alias autem est licitum. Unde in
decretis dicitur, XXVI, qu. V, cap. non liceat Christianis
etc., nec in collectionibus herbarum quae medicinales sunt aliquas
observationes aut incantationes liceat attendere, nisi tantum cum
symbolo divino aut oratione dominica, ut tantum creator omnium et Deus
honoretur.
Ad primum ergo dicendum quod etiam proferre divina verba, aut invocare
divinum nomen, si respectus habeatur ad solam Dei reverentiam, a qua
expectatur effectus, licitum erit, si vero habeatur respectus ad
aliquid aliud vane observatum, erit illicitum.
Ad secundum dicendum quod etiam in incantationibus serpentum vel
quorumcumque animalium, si respectus habeatur solum ad verba sacra et
ad virtutem divinam, non erit illicitum. Sed plerumque tales
praecantationes habent illicitas observantias, et per Daemones
sortiuntur effectum, et praecipue in serpentibus, quia serpens fuit
primum Daemonis instrumentum ad hominem decipiendum. Unde dicit
Glossa, ibidem, notandum quia non laudatur a Scriptura undecumque
datur in Scriptura similitudo, ut patet de iniquo iudice qui rogantem
viduam vix audivit.
Ad tertium dicendum quod eadem etiam ratio est de portatione
reliquiarum. Quia si portentur ex fiducia Dei et sanctorum quorum
sunt reliquiae, non erit illicitum, si autem circa hoc attenderetur
aliquid aliud vanum, puta quod vas esset triangulare, aut aliquid
aliud huiusmodi quod non pertineret ad reverentiam Dei et sanctorum,
esset superstitiosum et illicitum.
Ad quartum dicendum quod Chrysostomus loquitur quando respectus
habetur magis ad figuras scriptas quam ad intellectum verborum.
|
|