|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod tentatio Dei non
consistat in aliquibus factis in quibus solius divinae potestatis
expectatur effectus. Sicut enim tentatur Deus ab homine, ita etiam
homo tentatur et a Deo, et ab homine, et a Daemone. Sed non
quandocumque homo tentatur, expectatur aliquis effectus potestatis
ipsius. Ergo neque etiam per hoc Deus tentatur quod expectatur solus
effectus potestatis ipsius.
2. Praeterea, omnes illi qui per invocationem divini nominis
miracula operantur, expectant aliquem effectum solius potestatis
divinae. Si igitur in factis huiusmodi consisteret divina tentatio
quicumque miracula faciunt Deum tentarent.
3. Praeterea, ad perfectionem hominis pertinere videtur ut,
praetermissis humanis subsidiis, in solo Deo spem ponat. Unde
Ambrosius, super illud Luc. IX, nihil tuleritis in via etc.,
qualis debeat esse qui evangelizat regnum Dei, praeceptis evangelicis
designatur, hoc est, ut subsidii saecularis adminicula non requirat,
fideique totus inhaerens putet, quo minus ista requiret, magis posse
suppetere. Et beata Agatha dixit, medicinam carnalem corpori meo
nunquam exhibui, sed habeo dominum Iesum Christum, qui solo sermone
restaurat universa. Sed Dei tentatio non consistit in eo quod ad
perfectionem pertinet. Ergo tentatio non consistit in huiusmodi factis
in quibus expectatur solum Dei auxilium.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXII contra Faustum, quod
Christus, qui palam docendo et arguendo et tamen inimicorum rabiem
valere in se aliquid non sinendo, Dei demonstrabat potestatem; idem
tamen, fugiendo et latendo, hominis instruebat infirmitatem, ne Deum
tentare audeat quando habet quod faciat ut quod cavere oportet evadat.
Ex quo videtur in hoc tentationem Dei consistere, quando
praetermittit homo facere quod potest ad pericula evadenda, respiciens
solum ad auxilium divinum.
Respondeo dicendum quod tentare proprie est experimentum sumere de eo
qui tentatur. Sumimus autem experimentum de aliquo et verbis et
factis. Verbis quidem, ut experiamur an sciat quod quaerimus, vel
possit aut velit illud implere. Factis autem, cum per ea quae facimus
exploramus alterius prudentiam, vel voluntatem, vel potestatem.
Utrumque autem horum contingit dupliciter. Uno quidem modo, aperte,
sicut cum quis tentatorem se profitetur; sicut Samson, Iudic.
XIV, proposuit Philisthaeis problema ad eos tentandum. Alio vero
modo, insidiose et occulte, sicut Pharisaei tentaverunt Christum,
ut legitur Matth. XXII. Rursus, quandoque quidem expresse,
puta cum quis dicto vel facto intendit experimentum sumere de aliquo.
Quandoque vero interpretative, quando scilicet, etsi hoc non intendat
ut experimentum sumat, id tamen agit vel dicit quod ad nihil aliud
videtur ordinabile nisi ad experimentum sumendum. Sic igitur homo
Deum tentat quandoque verbis, quandoque factis. Verbis quidem Deo
colloquimur orando. Unde in sua petitione aliquis expresse Deum
tentat quando ea intentione aliquid a Deo postulat ut exploret Dei
scientiam, potestatem vel voluntatem. Factis autem expresse aliquis
Deum tentat quando per ea quae facit intendit experimentum sumere
divinae potestatis, seu pietatis aut sapientiae. Sed quasi
interpretative Deum tentat qui, etsi non intendat experimentum de Deo
sumere, aliquid tamen vel petit vel facit ad nihil aliud utile nisi ad
probandum Dei potestatem vel bonitatem, seu cognitionem. Sicut, cum
aliquis equum currere facit ut evadat hostes, hoc non est experimentum
de equo sumere, sed si equum currere faciat absque aliqua utilitate,
hoc nihil aliud esse videtur quam experimentum sumere de equi
velocitate, et idem est in omnibus aliis rebus. Quando ergo propter
aliquam necessitatem seu utilitatem committit se aliquis divino auxilio
in suis petitionibus vel factis, hoc non est Deum tentare, dicitur
enim II Paralip. XX, cum ignoramus quid agere debeamus, hoc
solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Quando vero
hoc agitur absque necessitate et utilitate, hoc est interpretative
tentare Deum. Unde super illud Deut. VI, non tentabis dominum
Deum tuum, dicit Glossa, Deum tentat qui, habens quid faciat,
sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a
Deo.
Ad primum ergo dicendum quod homo etiam quandoque factis tentatur utrum
possit vel sciat vel velit huiusmodi factis auxilium vel impedimentum
praestare.
Ad secundum dicendum quod sancti suis precibus miracula facientes, ex
aliqua necessitate vel utilitate moventur ad petendum divinae potestatis
effectum.
Ad tertium dicendum quod praedicatores regni Dei ex magna utilitate et
necessitate subsidia temporalia praetermittunt, ut verbo Dei
expeditius vacent. Et ideo si soli Deo innitantur, non ex hoc
tentant Deum. Sed si absque utilitate vel necessitate humana subsidia
desererent, tentarent Deum. Unde et Augustinus dicit, XXII
contra Faustum, quod Paulus non fugit quasi non credendo in Deum,
sed ne Deum tentaret si fugere noluisset, cum sic fugere potuisset.
Beata vero Agatha experta erat erga se divinam benevolentiam, ut vel
infirmitates non pateretur, pro quibus corporali medicina indigeret,
vel statim sentiret divinae sanationis effectum.
|
|