|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tentare Deum non sit
peccatum. Deus enim non praecipit aliquod peccatum. Praecipit autem
ut homines eum probent, quod est eum tentare, dicitur enim Malach.
III, inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo
mea, et probate me super hoc, dicit dominus, si non aperuero vobis
cataractas caeli. Ergo videtur quod tentare Deum non sit peccatum.
2. Praeterea, sicut aliquis tentatur ad hoc quod experientia sumatur
de scientia vel potentia eius, ita etiam et de bonitate vel voluntate
ipsius. Sed licitum est quod aliquis experimentum sumat divinae
bonitatis, seu etiam voluntatis, dicitur enim in Psalm., gustate,
et videte quoniam suavis est dominus; et Rom. XII, ut probetis
quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. Ergo tentare
Deum non est peccatum.
3. Praeterea, nullus vituperatur in Scriptura ex eo quod a peccato
cessat, sed magis si peccatum committat. Vituperatur autem Achaz
quia domino dicenti, pete tibi signum a domino Deo tuo, respondit,
non petam, et non tentabo dominum, dictum est enim ei, numquid parum
vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Ut
dicitur Isaiae VII. De Abraham autem legitur Gen. XV, quod
dixit ad dominum, unde scire possum quod possessurus sim eam, scilicet
terram repromissam a Deo? Similiter etiam Gedeon signum a domino
petiit de victoria repromissa, ut legitur Iudic. VI. Qui tamen ex
hoc non reprehenduntur. Ergo tentare Deum non est peccatum.
Sed contra est quod prohibetur lege Dei. Dicitur enim Deut. VI,
non tentabis dominum Deum tuum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, tentare est experimentum
sumere. Nullus autem experimentum sumit de eo de quo est certus. Et
ideo omnis tentatio ex aliqua ignorantia vel dubitatione procedit, vel
eius qui tentat, sicut cum quis experimentum de re aliqua sumit ut eius
qualitatem cognoscat; sive aliorum, sicut cum quis experimentum de
aliquo sumit ut aliis ostendat, per quem modum Deus dicitur nos
tentare. Ignorare autem vel dubitare de his quae pertinent ad Dei
perfectionem est peccatum. Unde manifestum est quod tentare Deum ad
hoc quod ipse tentans cognoscat Dei virtutem, est peccatum. Si quis
autem ad hoc experimentum sumat eorum quae ad divinam perfectionem
pertinent, non ut ipse cognoscat, sed ut aliis demonstret, hoc non
est tentare Deum, cum subsit iusta necessitas seu pia utilitas, et
alia quae ad hoc concurrere debent. Sic enim apostoli petiverunt a
domino ut in nomine Iesu Christi fierent signa, ut dicitur Act.
IV, ad hoc scilicet quod virtus Christi infidelibus manifestaretur.
Ad primum ergo dicendum quod solutio decimarum praecepta erat in lege,
ut supra habitum est. Unde habebat necessitatem ex obligatione
praecepti; et utilitatem quae ibi dicitur, ut sit cibus in domo Dei.
Unde solvendo decimas non tentabant Deum. Quod autem ibi subditur,
et probate me, non est intelligendum causaliter, quasi ad hoc solvere
deberent decimas ut probarent si Deus non aperiret eis cataractas
caeli, sed consecutive, quia scilicet, si decimas solverent,
experimento probaturi erant beneficia quae eis Deus conferret.
Ad secundum dicendum quod duplex est cognitio divinae bonitatis vel
voluntatis. Una quidem speculativa. Et quantum ad hanc, non licet
dubitare nec probare utrum Dei voluntas sit bona, vel utrum Deus sit
suavis. Alia autem est cognitio divinae bonitatis seu voluntatis
affectiva seu experimentalis, dum quis experitur in seipso gustum
divinae dulcedinis et complacentiam divinae voluntatis, sicut de
Hierotheo dicit Dionysius, II cap. de Div. Nom., quod didicit
divina ex compassione ad ipsa. Et hoc modo monemur ut probemus Dei
voluntatem et gustemus eius suavitatem.
Ad tertium dicendum quod Deus volebat signum dare regi Achaz non pro
ipso solum, sed pro totius populi instructione. Et ideo
reprehenditur, quasi impeditor communis salutis, quod signum petere
nolebat. Nec petendo tentasset Deum. Tum quia ex mandato Dei
petiisset. Tum quia hoc pertinebat ad utilitatem communem. Abraham
vero signum petiit ex instinctu divino. Et ideo non peccavit. Gedeon
vero signum ex debilitate fidei petiisse videtur, et ideo a peccato non
excusatur, sicut Glossa ibidem dicit. Sicut et Zacharias peccavit
dicens, Luc. I, ad Angelum, unde hoc sciam? Unde et propter
incredulitatem punitus fuit. Sciendum tamen quod dupliciter aliquis
signum petit a Deo. Uno modo, ad explorandum divinam potestatem,
aut veritatem dicti eius. Et hoc de se pertinet ad Dei tentationem.
Alio modo, ad hoc quod instruatur quid sit circa aliquod factum
placitum Deo. Et hoc nullo modo pertinet ad Dei tentationem.
|
|