|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tentatio Dei non
opponatur virtuti religionis. Tentatio enim Dei habet rationem
peccati ex hoc quod homo de Deo dubitat, sicut dictum est sed dubitare
de Deo pertinet ad peccatum infidelitatis, quod opponitur fidei.
Ergo tentatio Dei magis opponitur fidei quam religioni.
2. Praeterea, Eccli. XVIII dicitur, ante orationem praepara
animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum, ubi dicit
interlinearis qui, scilicet tentans Deum, orat quod docuit, sed non
facit quod iussit. Sed hoc pertinet ad praesumptionem, quae opponitur
spei. Ergo videtur quod tentatio Dei sit peccatum oppositum spei.
3. Praeterea, super illud Psalm., et tentaverunt Deum in
cordibus suis, dicit Glossa quod tentare Deum est dolose postulare,
ut in verbis sit simplicitas, cum sit in corde malitia. Sed dolus
opponitur virtuti veritatis. Ergo tentatio Dei non opponitur
religioni, sed veritati.
Sed contra est quod, sicut ex praedicta Glossa habetur, tentare
Deum est inordinate postulare. Sed debito modo postulare est actus
religionis, ut supra habitum est. Ergo tentare Deum est peccatum
religioni oppositum.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, finis
religionis est Deo reverentiam exhibere. Unde omnia illa quae directe
pertinent ad irreverentiam Dei, religioni opponuntur. Manifestum est
autem quod tentare aliquem ad irreverentiam eius pertinet, nullus enim
praesumit tentare eum de cuius excellentia certus est. Unde manifestum
est quod tentare Deum est peccatum religioni oppositum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad religionem
pertinet protestari fidem per aliqua signa ad divinam reverentiam
pertinentia. Et ideo ad irreligiositatem pertinet quod ex
incertitudine fidei homo aliqua faciat quae ad divinam irreverentiam
pertinent, cuiusmodi est tentare Deum. Et ideo est irreligiositatis
species.
Ad secundum dicendum quod ille qui ante orationem suam animam non
praeparat, dimittendo si quid adversum aliquem habet, vel alias se ad
devotionem non disponendo, non facit quod in se est ut exaudiatur a
Deo. Et ideo quasi interpretative tentat Deum. Et quamvis
huiusmodi interpretativa tentatio videatur ex praesumptione seu
indiscretione provenire, tamen hoc ipsum ad irreverentiam Dei pertinet
ut homo praesumptuose et sine debita diligentia se habeat in his quae ad
Deum pertinent, dicitur enim I Pet. V, humiliamini sub potenti
manu Dei; et II ad Tim. II, sollicite cura teipsum probabilem
exhibere Deo. Unde etiam huiusmodi tentatio irreligiositatis species
est.
Ad tertium dicendum quod in comparatione ad Deum, qui novit cordis
abscondita, non dicitur aliquis dolose postulare, sed per respectum ad
homines. Unde dolus per accidens se habet ad tentationem Dei. Et
propter hoc non oportet quod tentatio Dei directe opponatur veritati.
|
|