|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod tentatio Dei sit
gravius peccatum quam superstitio. Maior enim poena pro maiori peccato
infertur. Sed gravius est punitum in Iudaeis peccatum tentationis
Dei quam peccatum idololatriae, quod tamen est praecipuum inter
superstitiones, quia pro peccato idololatriae interfecti sunt ex eis
tria millia hominum, ut legitur Exodi XXXII; pro peccato autem
tentationis universaliter omnes in deserto perierunt, terram
promissionis non intrantes, secundum illud Psalm., tentaverunt me
patres vestri; et postea sequitur, quibus iuravi in ira mea si
introibunt in requiem meam. Ergo tentare Deum est gravius peccatum
quam superstitio.
2. Praeterea, tanto aliquod peccatum videtur esse gravius quanto
magis virtuti opponitur. Sed irreligiositas, cuius species est
tentatio Dei, magis opponitur virtuti religionis quam superstitio,
quae habet aliquam similitudinem cum ipsa. Ergo tentatio Dei est
gravius peccatum quam superstitio.
3. Praeterea, maius peccatum esse videtur irreverenter se habere ad
parentes quam reverentiam parentibus debitam aliis exhibere. Sed Deus
est honorandus a nobis sicut omnium pater, sicut dicitur Malach. I.
Ergo maius peccatum esse videtur tentatio Dei, per quam irreverenter
nos habemus ad Deum, quam idololatria, per quam reverentia Deo
debita exhibetur creaturae.
Sed contra est quod super illud Deut. XVII, cum reperti fuerint
apud te etc., dicit Glossa, lex errorem et idololatriam maxime
detestatur, maximum enim scelus est honorem creatoris impendere
creaturae.
Respondeo dicendum quod in peccatis quae religioni adversantur tanto
aliquid gravius est quanto magis divinae reverentiae adversatur. Cui
quidem minus adversatur quod aliquis de divina excellentia dubitet quam
quod contrarium per certitudinem sentiat. Sicut enim magis est
infidelis qui in errore confirmatus est quam qui de veritate fidei
dubitat, ita etiam magis contra Dei reverentiam agit qui suo facto
protestatur errorem contra divinam excellentiam quam qui protestatur
dubitationem. Superstitiosus autem protestatur errorem, ut ex dictis
patet. Ille autem qui tentat Deum verbis vel factis, protestatur
dubitationem de divina excellentia, ut dictum est. Et ideo gravius
est peccatum superstitionis quam peccatum tentationis Dei.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum idololatriae non fuit punitum
illa poena quasi sufficienti, sed in posterum pro illo peccato gravior
poena reservabatur, dicitur enim Exod. XXXII, ego autem in die
ultionis visitabo hoc peccatum eorum.
Ad secundum dicendum quod superstitio habet similitudinem cum religione
quantum ad materialem actum, quem exhibet sicut religio. Sed quantum
ad finem, plus contrariatur ei quam tentatio Dei, quia plus pertinet
ad divinam irreverentiam, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod de ratione divinae excellentiae est quod sit
singularis et incommunicabilis, et ideo idem est contra divinam
reverentiam aliquid agere, et divinam reverentiam alteri communicare.
Non est autem similis ratio de honore parentum qui potest sine culpa
aliis communicari.
|
|