|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod falsitas eius quod
iuramento confirmatur non requiratur ad periurium. Ut enim supra
dictum est, sicut veritas debet concomitari iuramentum, ita etiam
iudicium et iustitia. Sicut ergo incurritur periurium per defectum
veritatis, ita etiam per defectum iudicii, puta cum aliquis indiscrete
iurat; et per defectum iustitiae, puta cum aliquis iurat aliquid
illicitum.
2. Praeterea, illud per quod aliquid confirmatur potius esse videtur
eo quod confirmatur per illud, sicut in syllogismo principia sunt
potiora conclusione. Sed in iuramento confirmatur dictum hominis per
assumptionem divini nominis. Ergo magis videtur esse periurium si
aliquis iuret per falsos deos, quam si veritas desit dicto hominis quod
iuramento confirmatur.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in sermone de verbis Apost.
Iacobi, homines falsum iurant vel cum fallunt, vel cum falluntur.
Et ponit tria exempla. Quorum primum est, fac illum iurare qui verum
putat esse pro quo iurat. Secundum est, da alium, scit falsum esse,
et iurat. Tertium est, fac alium, putat esse falsum, et iurat
tanquam sit verum, quod forte verum est, de quo postea subdit quod
periurus est. Ergo aliquis veritatem iurans potest esse periurus.
Non ergo falsitas ad periurium requiritur.
Sed contra est quod periurium definitur esse mendacium iuramento
firmatum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, morales actus ex
fine speciem sortiuntur. Finis autem iuramenti est confirmatio dicti
humani. Cui quidem confirmationi falsitas opponitur, per hoc enim
confirmatur aliquod dictum, quod ostenditur firmiter esse verum; quod
quidem non potest contingere de eo quod est falsum. Unde falsitas
directe evacuat finem iuramenti. Et propter hoc a falsitate praecipue
specificatur perversitas iuramenti, quae periurium dicitur. Et ideo
falsitas est de ratione periurii.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, Ierem.
IV, quodcumque illorum trium defuerit, periurium est. Non tamen
eodem ordine. Sed primo quidem et principaliter periurium est quando
deest veritas, ratione iam dicta. Secundario autem, quando deest
iustitia, quicumque enim iurat illicitum, ex hoc ipso falsitatem
incurrit, quia obligatus est ad hoc quod contrarium faciat. Tertio
vero, quando deest iudicium, quia cum indiscrete iurat, ex hoc ipso
periculo se committit falsitatem incurrendi.
Ad secundum dicendum quod principia in syllogismis sunt potiora tanquam
habentia rationem activi principii, ut dicitur in II Physic. Sed
in moralibus actibus principalior est finis quam principium activum.
Et ideo, licet sit perversum iuramentum quando aliquis verum iurat per
falsos deos, tamen ab illa perversitate iuramenti periurium nominatur
quae tollit iuramenti finem, falsum iurando.
Ad tertium dicendum quod actus morales procedunt a voluntate, cuius
obiectum est bonum apprehensum. Et ideo si falsum apprehendatur ut
verum, erit quidem, relatum ad voluntatem, materialiter falsum,
formaliter autem verum. Si autem id quod est falsum accipiatur ut
falsum, erit falsum et materialiter et formaliter. Si autem id quod
est verum apprehendatur ut falsum, erit verum materialiter, falsum
formaliter. Et ideo in quolibet istorum casuum salvatur aliquo modo
ratio periurii, propter aliquem falsitatis modum. Sed quia in
unoquoque potius est id quod est formale quam id quod est materiale,
non ita est periurus ille qui falsum iurat quod putat esse verum, sicut
ille qui verum iurat quod putat esse falsum. Dicit enim ibi
Augustinus, interest quemadmodum verbum procedat ex animo, quia ream
linguam non facit nisi rea mens.
|
|