|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omne periurium sit
peccatum. Quicumque enim non implet quod iuramento firmavit, periurus
esse videtur. Sed quandoque aliquis iurat se facturum aliquid
illicitum, puta adulterium vel homicidium, quod si faciat, peccat.
Si ergo etiam non faciendo peccaret peccato periurii, sequeretur quod
esset perplexus.
2. Praeterea, nullus peccat faciendo quod melius est. Sed
quandoque aliquis periurando facit quod melius est, sicut cum aliquis
iuravit se non intraturum religionem, vel quaecumque opera virtuosa non
facturum. Ergo non omne periurium est peccatum.
3. Praeterea, ille qui iurat facere alterius voluntatem, nisi eam
faciat, videtur incurrere periurium. Sed quandoque potest contingere
quod non peccat si eius non impleat voluntatem, puta cum praecipit ei
aliquid nimis durum et importabile. Ergo videtur quod non omne
periurium sit peccatum.
4. Praeterea, iuramentum promissorium se extendit ad futura, sicut
assertorium ad praeterita et praesentia. Sed potest contingere quod
tollatur obligatio iuramenti per aliquid quod in futurum emergat, sicut
cum aliqua civitas iurat se aliquid servaturam, et postea superveniunt
novi cives qui illud non iuraverunt; vel cum aliquis canonicus iurat
statuta alicuius Ecclesiae se servaturum, et postmodum aliqua fiunt de
novo. Ergo videtur quod ille qui transgreditur iuramentum non peccet.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in sermone de verbis Apost.
Iacobi, de periurio loquens, videtis quam ista detestanda sit belua,
et de rebus humanis exterminanda.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, iurare est Deum
testem invocare. Pertinet autem ad Dei irreverentiam quod aliquis eum
testem invocet falsitatis, quia per hoc dat intelligere vel quod Deus
veritatem non cognoscat, vel quod falsitatem testificari velit. Et
ideo periurium manifeste est peccatum religioni contrarium, cuius est
Deo reverentiam exhibere.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui iurat se facturum aliquod
illicitum, iurando incurrit periurium propter defectum iustitiae. Sed
si non impleat quod iuravit, in hoc periurium non incurrit, quia hoc
non erat tale quid quod sub iuramento cadere posset.
Ad secundum dicendum quod ille qui iurat se non intraturum religionem,
vel non daturum eleemosynam, vel aliquid huiusmodi, iurando periurium
incurrit propter defectum iudicii. Et ideo quando facit id quod melius
est, non est periurium, sed periurio contrarium, contrarium enim eius
quod facit sub iuramento cadere non poterat.
Ad tertium dicendum quod cum aliquis iurat vel promittit se facturum
voluntatem alterius, intelligenda est debita conditio, si scilicet id
quod ei mandatur sit licitum et honestum, et portabile sive moderatum.
Ad quartum dicendum quod quia iuramentum est actio personalis, ille
qui de novo fit civis alicuius civitatis, non obligatur quasi iuramento
ad servanda illa quae civitas se servaturam iuravit. Tenetur tamen ex
quadam fidelitate, ex qua obligatur ut sicut fit socius bonorum
civitatis, ita etiam fiat particeps onerum. Canonicus vero qui iurat
se servaturum statuta edita in aliquo collegio, non tenetur ex
iuramento ad servandum futura, nisi intenderit se obligare ad omnia
statuta praeterita et futura tenetur tamen ea servare ex ipsa vi
statutorum, quae habent coactivam virtutem, ut ex supradictis patet.
|
|