|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne periurium sit
peccatum mortale. Dicitur enim extra, de iureiurando, in ea
quaestione quae ponitur, an a sacramenti vinculo absolvantur qui illud
inviti pro vita et rebus servandis fecerunt, nihil aliud arbitramur
quam quod antecessores nostri Romani pontifices arbitrati fuisse
noscuntur, qui tales a iuramenti nexibus absolverunt. Ceterum ut
agatur consultius, et auferatur materia deierandi, non eis ita
expresse dicatur ut iuramenta non servent, sed si non ea attenderint,
non ob hoc sunt tanquam pro mortali crimine puniendi. Non ergo omne
periurium est peccatum mortale.
2. Praeterea, sicut Chrysostomus dicit, maius est iurare per Deum
quam per Evangelium. Sed non semper mortaliter peccat ille qui per
Deum iurat aliquod falsum, puta si ex ioco, vel ex lapsu linguae,
aliquis tali iuramento in communi sermone utatur. Ergo nec etiam si
aliquis frangat iuramentum quod solemniter per Evangelium iurat,
semper erit peccatum mortale.
3. Praeterea, secundum iura propter periurium aliquis incurrit
infamiam, ut habetur VI, qu. I, cap. infames. Non autem
videtur quod propter quodlibet periurium aliquis infamiam incurrat,
sicut dicitur de assertorio iuramento violato per periurium. Ergo
videtur quod non omne periurium sit peccatum mortale.
Sed contra, omne peccatum quod contrariatur praecepto divino est
peccatum mortale. Sed periurium contrariatur praecepto divino,
dicitur enim Levit. XIX, non periurabis in nomine meo. Ergo est
peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod, secundum doctrinam philosophi, propter quod
unumquodque, illud magis. Videmus autem quod ea quae, si de se sint
peccata venialia, vel etiam bona ex genere, si in contemptum Dei
fiant, sunt peccata mortalia. Unde multo magis quidquid est quod de
sui ratione pertinet ad contemptum Dei, est peccatum mortale.
Periurium autem de sui ratione importat contemptum Dei, ex hoc enim
habet rationem culpae, ut dictum est, quia ad irreverentiam Dei
pertinet. Unde manifestum est quod periurium ex suo genere est
peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, coactio non
aufert iuramento promissorio vim obligandi respectu eius quod licite
fieri potest. Et ideo si aliquis non impleat quod coactus iuravit,
nihilominus periurium incurrit et mortaliter peccat. Potest tamen per
auctoritatem summi pontificis ab obligatione iuramenti absolvi,
praesertim si coactus fuerit tali metu qui cadere posset in constantem
virum. Quod autem dicitur quod non sunt tales puniendi tanquam pro
mortali crimine, non hoc ideo dicitur quia non peccent mortaliter, sed
quia poena eis minor infligitur.
Ad secundum dicendum quod ille qui iocose periurat, non evitat divinam
irreverentiam, sed quantum ad aliquid magis auget. Et ideo non
excusatur a peccato mortali. Ille autem qui ex lapsu linguae falsum
iurat, si quidem advertat se iurare et falsum esse quod iurat, non
excusatur a peccato mortali, sicut nec a Dei contemptu. Si autem hoc
non advertat, non videtur habere intentionem iurandi, et ideo a
crimine periurii excusatur. Est autem gravius peccatum si quis
solemniter iuret per Evangelium quam si per Deum in communi sermone
iuret, tum propter scandalum; tum propter maiorem deliberationem.
Quibus aequaliter hinc inde positis, gravius est si quis per Deum
iurans periuret quam si periuret iurans per Evangelium.
Ad tertium dicendum quod non propter quodlibet peccatum mortale aliquis
infamis efficitur ipso iure. Unde non sequitur, si ille qui iurat
falsum iuramento assertorio non est infamis ipso iure, sed solum per
sententiam definitivam latam contra eum in causa accusationis, quod
propter hoc non peccet mortaliter. Ideo autem magis reputatur infamis
ipso iure qui frangit iuramentum promissorium solemniter factum, quia
in eius potestate remanet, postquam iuravit, ut det suo iuramento
veritatem, quod non contingit in iuramento assertorio.
|
|