|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod peccet ille qui iniungit
iuramentum ei qui periurat. Aut enim scit eum verum iurare, aut
falsum. Si scit eum verum iurare, pro nihilo ei iuramentum iniungit
si autem credit eum falsum iurare, quantum est de se, inducit eum ad
peccandum. Ergo videtur quod nullo modo debeat aliquis alicui
iniungere iuramentum.
2. Praeterea, iuramentum minus est accipere ab aliquo quam
iuramentum iniungere alicui. Sed recipere iuramentum ab aliquo non
videtur esse licitum, et praecipue si periuret, quia in hoc videtur
consentire peccato. Ergo videtur quod multo minus liceat exigere
iuramentum ab eo qui periurat.
3. Praeterea, dicitur Levit. V, si peccaverit anima, et
audierit vocem iurantis falsum, testisque fuerit quod aut ipse vidit
aut conscius est, nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam, ex quo
videtur quod aliquis sciens aliquem iurare falsum, teneatur eum
accusare. Non igitur licet ab eo exigere iuramentum.
Sed contra, sicut peccat ille qui falsum iurat, ita ille qui per
falsos deos iurat. Sed licet uti iuramento eius qui per falsos deos
iurat, ut Augustinus dicit, ad Publicolam. Ergo licet iuramentum
exigere ab eo qui falsum iurat.
Respondeo dicendum quod circa eum qui exigit ab alio iuramentum,
distinguendum videtur. Aut enim exigit iuramentum pro seipso propria
sponte, aut exigit iuramentum pro alio ex necessitate officii sibi
commissi. Et si quidem aliquis pro seipso exigit iuramentum tanquam
persona privata, distinguendum videtur, ut Augustinus dicit, in
sermone de periuriis. Si enim nescit eum iuraturum falsum, et ideo
dicit, iura mihi, ut fides ei sit, non est peccatum, tamen est
humana tentatio, quia scilicet procedit ex quadam infirmitate, qua
homo dubitat alium esse verum dicturum. Et hoc est illud malum de quo
dominus dicit, Matth. V, quod amplius est, a malo est. Si autem
scit eum fecisse, scilicet contrarium eius quod iurat, et cogit eum
iurare, homicida est. Ille enim de suo periurio se interimit, sed
iste manum interficientis impressit. Si autem aliquis exigat
iuramentum tanquam persona publica, secundum quod exigit ordo iuris,
ad petitionem alterius, non videtur esse in culpa si ipse iuramentum
exigat, sive sciat eum falsum iurare sive verum, quia non videtur ille
exigere, sed ille ad cuius instantiam exigit.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit quando pro aliquis
exigit iuramentum. Et tamen non semper scit eum iurare verum, vel
falsum, sed quandoque dubitat de facto, et credit eum verum
iuraturum, et tunc ad maiorem certitudinem exigit iuramentum.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, ad Publicolam,
quamvis dictum sit ne iuremus, nunquam me in Scripturis sanctis
legisse memini ne ab aliquo iurationem accipiamus. Unde ille qui
iurationem recipit non peccat, nisi forte quando propria sponte ad
iurandum cogit eum quem scit falsum iuraturum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, Moyses non
expressit in praedicta auctoritate cui sit indicandum periurium
alterius. Et ideo intelligitur quod debeat indicari talibus qui magis
possunt prodesse quam obesse periuro. Similiter etiam non expressit
quo ordine debeat manifestare. Et ideo videtur servandus ordo
evangelicus, si sit peccatum periurii occultum, et praecipue quando
non vergit in detrimentum alterius, quia in tali casu non haberet locum
ordo evangelicus, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum quod licet uti malo propter bonum, sicut et Deus
utitur, non tamen licet aliquem ad malum inducere. Unde licet eius
qui paratus est per falsos deos iurare, iuramentum recipere, non tamen
licet eum inducere ad hoc quod per falsos deos iuret. Alia tamen ratio
esse videtur in eo qui per verum Deum falsum iurat. Quia in tali
iuramento deest bonum fidei, qua utitur aliquis in iuramento illius qui
verum per falsos deos iurat, ut Augustinus dicit, ad Publicolam.
Unde in iuramento eius qui falsum per verum Deum iurat, non videtur
esse aliquod bonum quo uti liceat.
|
|