|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacrilegium non sit
sacrae rei violatio. Dicitur enim XVII, qu. IV, committunt
sacrilegium qui de principis iudicio disputant, dubitantes an is dignus
sit honore quem princeps elegerit. Sed hoc ad nullam rem sacram
pertinere videtur. Ergo sacrilegium non importat sacrae rei
violationem.
2. Praeterea, ibidem subditur quod si quis permiserit Iudaeos
officia publica exercere, velut in sacrilegum excommunicatio
proferatur. Sed officia publica non videntur ad aliquod sacrum
pertinere. Ergo videtur quod sacrilegium non importet violationem
alicuius sacri.
3. Praeterea, maior est virtus Dei quam virtus hominis. Sed res
sacrae a Deo sanctitatem obtinent. Non ergo possunt per hominem
violari. Et ita sacrilegium non videtur esse sacrae rei violatio.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., quod
sacrilegus dicitur ab eo quod sacra legit, idest furatur.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, sacrum dicitur
aliquid ex eo quod ad divinum cultum ordinatur. Sicut autem ex eo quod
aliquid ordinatur in finem bonum, sortitur rationem boni; ita etiam ex
hoc quod aliquid deputatur ad cultum Dei, efficitur quoddam divinum,
et sic ei quaedam reverentia debetur quae refertur in Deum. Et ideo
omne illud quod ad irreverentiam rerum sacrarum pertinet, ad iniuriam
Dei pertinet, et habet sacrilegii rationem.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum philosophum, in I Ethic.,
bonum commune gentis est quoddam divinum. Et ideo antiquitus rectores
reipublicae divini vocabantur, quasi divinae providentiae ministri,
secundum illud Sap. VI, cum essetis ministri regni illius, non
recte iudicastis. Et sic, per quandam nominis extensionem, illud
quod pertinet ad reverentiam principis, scilicet disputare de eius
iudicio, an oporteat ipsum sequi, secundum quandam similitudinem
sacrilegium dicitur.
Ad secundum dicendum quod populus Christianus per fidem et sacramenta
Christi sanctificatus est, secundum illud I ad Cor. VI, sed
abluti estis, sed sanctificati estis. Et ideo I Pet. II
dicitur, vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta,
populus acquisitionis. Et ita id quod fit in iniuriam populi
Christiani, scilicet quod infideles ei praeficiantur, pertinet ad
irreverentiam sacrae rei. Unde rationabiliter sacrilegium dicitur.
Ad tertium dicendum quod violatio hic large dicitur quaecumque
irreverentia vel exhonoratio. Sicut autem honor est in honorante, non
autem in eo qui honoratur, ut dicitur in I Ethic.; ita etiam
irreverentia est in eo qui irreverenter se habet, quamvis etiam nihil
noceat ei cui irreverentiam exhibet. Quantum ergo est in ipso, rem
sacram violat, licet illa non violetur.
|
|