|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacrilegium non sit
speciale peccatum. Dicitur enim XVII, qu. IV, committunt
sacrilegium qui in divinae legis sanctitatem aut nesciendo committunt,
aut negligendo violant et offendunt. Sed hoc fit per omne peccatum,
nam peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei, ut
Augustinus dicit, XXII contra Faustum. Ergo sacrilegium est
generale peccatum.
2. Praeterea, nullum speciale peccatum continetur sub diversis
generibus peccatorum. Sed sacrilegium sub diversis generibus
peccatorum continetur, puta sub homicidio, si quis sacerdotem
occidat; sub luxuria, si quis virginem sacratam violet, vel
quamcumque mulierem in loco sacro; sub furto, si quis rem sacram
furatus fuerit. Ergo sacrilegium non est speciale peccatum.
3. Praeterea, omne speciale peccatum invenitur distinctum ab aliis
peccatis, ut de iniustitia speciali philosophus dicit, in V Ethic.
Sed sacrilegium non videtur inveniri absque aliis peccatis, sed
quandoque coniungitur furto, quandoque homicidio, ut dictum est. Non
ergo est speciale peccatum.
Sed contra est quod opponitur speciali virtuti, scilicet religioni,
ad quam pertinet revereri Deum et divina. Ergo sacrilegium est
speciale peccatum.
Respondeo dicendum quod ubicumque invenitur specialis ratio
deformitatis, ibi necesse est quod sit speciale peccatum, quia species
cuiuslibet rei praecipue attenditur secundum formalem rationem ipsius,
non autem secundum materiam vel subiectum. In sacrilegio autem
invenitur specialis ratio deformitatis, quia scilicet violatur res
sacra per aliquam irreverentiam. Et ideo est speciale peccatum. Et
opponitur religioni. Sicut enim Damascenus dicit, in IV Lib.,
purpura, regale indumentum facta, honoratur et glorificatur, et si
quis hanc perforaverit, morte damnatur, quasi contra regem agens.
Ita etiam si quis rem sacram violat, ex hoc ipso contra Dei
reverentiam agit, et sic per irreligiositatem peccat.
Ad primum ergo dicendum quod illi dicuntur in divinae legis sanctitatem
committere qui legem Dei impugnant, sicut haeretici et blasphemi.
Qui ex hoc quod Deo non credunt, incurrunt infidelitatis peccatum,
ex hoc vero quod divinae legis verba pervertunt, sacrilegium
incurrunt.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet unam specialem rationem
peccati in pluribus peccatorum generibus inveniri, secundum quod
diversa peccata ad finem unius peccati ordinantur, prout etiam in
virtutibus apparet quibus imperatur ab una virtute. Et hoc modo
quocumque genere peccati aliquis faciat contra reverentiam debitam
sacris rebus, sacrilegium formaliter committit, licet materialiter
sint ibi diversa genera peccatorum.
Ad tertium dicendum quod sacrilegium interdum invenitur separatum ab
aliis peccatis, eo quod actus non habet aliam deformitatem nisi quia
res sacra violatur, puta si aliquis iudex rapiat aliquem de loco
sacro, quem in aliis locis licite capere posset.
|
|