|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod species sacrilegii non
distinguantur secundum res sacras. Materialis enim diversitas non
diversificat speciem, si sit eadem ratio formalis. Sed in violatione
quarumcumque rerum sacrarum videtur esse eadem ratio formalis peccati,
et quod non sit diversitas nisi materialis. Ergo per hoc non
diversificantur sacrilegii species.
2. Praeterea, non videtur esse possibile quod aliqua sint eiusdem
speciei, et tamen specie differant. Sed homicidium et furtum et
illicitus concubitus sunt diversae species peccatorum. Ergo non
possunt convenire in una specie sacrilegii. Et ita videtur quod
sacrilegii species distinguantur secundum diversas species aliorum
peccatorum, et non secundum diversitatem rerum sacrarum.
3. Praeterea, inter res sacras connumerantur etiam personae sacrae.
Si ergo una species sacrilegii esset qua violatur persona sacra,
sequeretur quod omne peccatum quod persona sacra committit esset
sacrilegium, quia per quodlibet peccatum violatur persona peccantis.
Non ergo species sacrilegii accipiuntur secundum res sacras.
Sed contra est quod actus et habitus distinguuntur secundum obiecta.
Sed res sacra est obiectum sacrilegii. Ut dictum est. Ergo species
sacrilegii distinguuntur secundum differentiam rerum sacrarum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccatum sacrilegii in hoc
consistit quod aliquis irreverenter se habet ad rem sacram. Debetur
autem reverentia rei sacrae ratione sanctitatis. Et ideo secundum
diversam rationem sanctitatis rerum sacrarum quibus irreverentia
exhibetur, necesse est quod sacrilegii species distinguantur, et tanto
sacrilegium est gravius quanto res sacra in quam peccatur maiorem
obtinet sanctitatem. Attribuitur autem sanctitas et personis sacris,
idest divino cultui dedicatis, et locis sacris, et rebus quibusdam
aliis sacris. Sanctitas autem loci ordinatur ad sanctitatem hominis,
qui in loco sacro cultum exhibet Deo, dicitur enim II Machab. V,
non propter locum gentem, sed propter gentem dominus locum elegit. Et
ideo gravius peccatum est sacrilegium quo peccatur contra personam
sacram quam quo peccatur contra locum sacrum. Sunt tamen in utraque
sacrilegii specie diversi gradus, secundum differentiam personarum et
locorum sacrorum. Similiter etiam et tertia species sacrilegii, quae
circa alias res sacras committitur, diversos habet gradus, secundum
differentiam sacrarum rerum. Inter quas summum locum obtinent ipsa
sacramenta, quibus homo sanctificatur, quorum praecipuum est
Eucharistiae sacramentum, quod continet ipsum Christum. Et ideo
sacrilegium quod contra hoc sacramentum committitur gravissimum est
inter omnia. Post sacramenta autem, secundum locum tenent vasa
consecrata ad sacramentorum susceptionem; et ipsae imagines sacrae, et
sanctorum reliquiae, in quibus quodammodo ipsae personae sanctorum
venerantur vel dehonorantur. Deinde ea quae pertinent ad ornatum
Ecclesiae et ministrorum. Deinde ea quae sunt deputata ad
sustentationem ministrorum, sive sint mobilia sive immobilia.
Quicumque autem contra quodcumque praedictorum peccat, crimen
sacrilegii incurrit.
Ad primum ergo dicendum quod non est in omnibus praedictis eadem ratio
sanctitatis. Et ideo differentia sacrarum rerum non solum est
differentia materialis, sed formalis.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliqua duo secundum aliquid
esse unius speciei, et secundum aliud diversarum, sicut Socrates et
Plato conveniunt in specie animalis, differunt autem in specie
colorati, si unus sit albus et alius niger. Et similiter etiam
possibile est aliqua duo peccata differre specie secundum materiales
actus, convenire autem in specie secundum unam rationem formalem
sacrilegii, puta si quis sanctimonialem violaverit verberando, vel
concumbendo.
Ad tertium dicendum quod omne peccatum quod sacra persona committit,
materialiter quidem et quasi per accidens est sacrilegium, unde
Hieronymus dicit quod nugae in ore sacerdotis sacrilegium sunt vel
blasphemia. Formaliter autem et proprie illud solum peccatum sacrae
personae sacrilegium est quod agitur directe contra eius sanctitatem,
puta si virgo Deo dicata fornicetur; et eadem ratio est in aliis.
|
|