|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod poena sacrilegii non
debeat esse pecuniaria. Poena enim pecuniaria non solet imponi pro
culpa criminali. Sed sacrilegium est culpa criminalis, unde capitali
sententia punitur secundum leges civiles. Ergo sacrilegium non debet
puniri poena pecuniaria.
2. Praeterea, idem peccatum non debet duplici poena puniri,
secundum illud Nahum I, non consurget duplex tribulatio. Sed poena
sacrilegii est excommunicatio, maior quidem si violentia inferatur in
personam sacram, vel si aliquis incendat vel frangat Ecclesiam; minor
autem in aliis sacrilegiis. Ergo non debet sacrilegium puniri poena
pecuniaria.
3. Praeterea, apostolus dicit, I ad Thess. II, non fuimus
aliquando in occasione avaritiae. Sed hoc videtur ad occasionem
avaritiae pertinere quod poena pecuniaria exigatur pro violatione rei
sacrae. Ergo non videtur talis poena esse conveniens sacrilegii.
Sed contra est quod dicitur XVII, qu. IV, si quis contumax vel
superbus fugitivum servum de atrio Ecclesiae per vim abstraxerit,
nongentos solidos componat. Et ibidem postea dicitur, quisquis
inventus fuerit reus sacrilegii, triginta libras argenti examinati
purissimi componat.
Respondeo dicendum quod in poenis infligendis duo sunt consideranda.
Primo quidem, aequalitas, ad hoc quod poena sit iusta, ut scilicet
in quo quis peccat, per hoc torqueatur, ut dicitur Sap. XI. Et
hoc modo conveniens poena sacrilegi, qui sacris iniuriam infert est
excommunicatio, per quam a sacris arcetur. Secundo autem consideratur
utilitas, nam poenae quasi medicinae quaedam infliguntur, ut his
territi homines a peccando desistant. Sacrilegus autem, qui sacra non
reveretur, non sufficienter videtur a peccando arceri per hoc quod ei
sacra interdicuntur, de quibus non curat. Et ideo secundum leges
humanas adhibetur capitis poena; secundum vero Ecclesiae sententiam,
quae mortem corporalem non infligit, adhibetur pecuniaria poena, ut
saltem poenis temporalibus homines a sacrilegiis revocentur.
Ad primum ergo dicendum quod Ecclesia corporalem mortem non infligit,
sed loco eius infligit excommunicationem.
Ad secundum dicendum quod necesse est duas poenas adhiberi quando per
unam non sufficienter revocatur aliquis a peccando. Et ideo oportuit,
supra poenam excommunicationis, adhibere aliquam temporalem poenam, ad
coercendum homines qui spiritualia contemnunt.
Ad tertium dicendum quod si pecunia exigeretur sine rationabili causa,
hoc videretur ad occasionem avaritiae pertinere. Sed quando exigitur
ad hominum correctionem, habet manifestam utilitatem. Et ideo non
pertinet ad occasionem avaritiae.
|
|