|
Quia salvator noster dominus Iesus Christus, teste Angelo, populum
suum salvum faciens a peccatis eorum, viam veritatis nobis in seipso
demonstravit, per quam ad beatitudinem immortalis vitae resurgendo
pervenire possimus, necesse est ut, ad consummationem totius
theologici negotii, post considerationem ultimi finis humanae vitae et
virtutum ac vitiorum, de ipso omnium salvatore ac beneficiis eius
humano generi praestitis nostra consideratio subsequatur. Circa quam,
primo considerandum occurrit de ipso salvatore; secundo, de
sacramentis eius, quibus salutem consequimur; tertio, de fine
immortalis vitae, ad quem per ipsum resurgendo pervenimus. Circa
primum duplex consideratio occurrit, prima est de ipso incarnationis
mysterio, secundum quod Deus pro nostra salute factus est homo;
secunda de his quae per ipsum salvatorem nostrum, idest Deum
incarnatum, sunt acta et passa.
|
|