|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit conveniens
Deum incarnari. Cum enim Deus ab aeterno sit ipsa essentia
bonitatis, sic optimum est ipsum esse sicut ab aeterno fuit. Sed
Deus ab aeterno fuit absque omni carne. Ergo convenientissimum est
ipsum non esse carni unitum. Non ergo fuit conveniens Deum
incarnari.
2. Praeterea, quae sunt in infinitum distantia, inconvenienter
iunguntur, sicut inconveniens esset iunctura si quis pingeret imaginem
in qua humano capiti cervix iungeretur equina. Sed Deus et caro in
infinitum distant, cum Deus sit simplicissimus caro autem composita,
et praecipue humana. Ergo inconveniens fuit quod Deus carni uniretur
humanae.
3. Praeterea, sic distat corpus a summo spiritu sicut malitia a
summa bonitate. Sed omnino esset inconveniens quod Deus, qui est
summa bonitas, malitiam assumeret. Ergo non est conveniens quod
summus spiritus increatus corpus assumeret.
4. Praeterea, inconveniens est ut qui excedit magna, contineatur in
minimo; et cui imminet cura magnorum, ad parva se transferat. Sed
Deum, qui totius mundi curam gerit, tota universitas capere non
sufficit. Ergo videtur inconveniens quod intra corpusculum vagientis
infantiae lateat cui parum putatur universitas; et tandiu a sedibus
suis absit ille regnator, atque ad unum corpusculum totius mundi cura
transferatur; ut Volusianus scribit ad Augustinum.
Sed contra, illud videtur esse convenientissimum ut per visibilia
monstrentur invisibilia Dei, ad hoc enim totus mundus est factus, ut
patet per illud apostoli, Rom. I, invisibilia Dei per ea quae
facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Sed sicut Damascenus dicit,
in principio III libri, per incarnationis mysterium monstratur simul
bonitas et sapientia et iustitia et potentia Dei vel virtus, bonitas
quidem, quoniam non despexit proprii plasmatis infirmitatem; iustitia
vero, quoniam non alium facit vincere tyrannum, neque vi eripit ex
morte hominem; sapientia vero, quoniam invenit difficillimi
decentissimam solutionem; potentia vero, sive virtus, infinita, quia
nihil est maius quam Deum fieri hominem. Ergo conveniens fuit Deum
incarnari.
Respondeo dicendum quod unicuique rei conveniens est illud quod
competit sibi secundum rationem propriae naturae, sicut homini
conveniens est ratiocinari quia hoc convenit sibi inquantum est
rationalis secundum suam naturam. Ipsa autem natura Dei est bonitas,
ut patet per Dionysium, I cap. de Div. Nom. Unde quidquid
pertinet ad rationem boni, conveniens est Deo. Pertinet autem ad
rationem boni ut se aliis communicet, ut patet per Dionysium, IV
cap. de Div. Nom. Unde ad rationem summi boni pertinet quod summo
modo se creaturae communicet. Quod quidem maxime fit per hoc quod
naturam creatam sic sibi coniungit ut una persona fiat ex tribus,
verbo, anima et carne, sicut dicit Augustinus, XIII de Trin.
Unde manifestum est quod conveniens fuit Deum incarnari.
Ad primum ergo dicendum quod incarnationis mysterium non est impletum
per hoc quod Deus sit aliquo modo a suo statu immutatus in quo ab
aeterno non fuit, sed per hoc quod novo modo creaturae se univit, vel
potius eam sibi. Est autem conveniens ut creatura, quae secundum
rationem sui mutabilis est, non semper eodem modo se habeat. Et
ideo, sicut creatura, cum prius non esset, in esse producta est,
convenienter, cum prius non esset unita Deo, postmodum fuit ei
unita.
Ad secundum dicendum quod uniri Deo in unitate personae non fuit
conveniens carni humanae secundum conditionem suae naturae, quia hoc
erat supra dignitatem ipsius. Conveniens tamen fuit Deo, secundum
infinitam excellentiam bonitatis eius, ut sibi eam uniret pro salute
humana.
Ad tertium dicendum quod quaelibet alia conditio secundum quam
quaecumque creatura differt a creatore, a Dei sapientia est
instituta, et ad Dei bonitatem ordinata, Deus enim propter suam
bonitatem, cum sit increatus, immobilis, incorporeus, produxit
creaturas mobiles et corporeas; et similiter malum poenae a Dei
iustitia est introductum propter gloriam Dei. Malum vero culpae
committitur per recessum ab arte divinae sapientiae et ab ordine divinae
bonitatis. Et ideo conveniens esse potuit assumere naturam creatam,
mutabilem, corpoream et poenalitati subiectam, non autem fuit
conveniens ei assumere malum culpae.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus respondet, in epistola ad
Volusianum, non habet hoc Christiana doctrina, quod ita sit Deus
infusus carni humanae ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit
vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam transtulerit,
hominum est iste sensus nihil nisi corpus valentium cogitare. Deus
autem non mole, sed virtute magnus est, unde magnitudo virtutis eius
nullas in angusto sentit angustias. Non est ergo incredibile, ut
verbum hominis transiens simul auditur a multis et a singulis totum,
quod verbum Dei permanens simul ubique sit totum. Unde nullum
inconveniens sequitur, Deo incarnato.
|
|