|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium
ad reparationem humani generis verbum Dei incarnari. Verbo enim
Dei, cum sit Deus perfectus, ut in primo habitum est, nihil
virtutis per carnem assumptam accrevit. Si ergo verbum Dei incarnatum
naturam reparavit, etiam absque carnis assumptione eam potuit
reparare.
2. Praeterea, ad reparationem humanae naturae, quae per peccatum
collapsa erat, nihil aliud requiri videbatur quam quod homo
satisfaceret pro peccato. Non enim Deus ab homine requirere plus
debet quam possit, et, cum pronior sit ad miserendum quam ad
puniendum, sicut homini imputat actum peccati, ita etiam videtur quod
ei imputet ad deletionem peccati actum contrarium. Non ergo fuit
necessarium ad reparationem humanae naturae verbum Dei incarnari.
3. Praeterea, ad salutem hominis praecipue pertinet ut Deum
revereatur, unde dicitur Malach. I, si ego dominus, ubi timor
meus? Si pater, ubi honor meus? Sed ex hoc ipso homines Deum magis
reverentur quod eum considerant super omnia elevatum, et ab hominum
sensibus remotum, unde in Psalmo dicitur, excelsus super omnes gentes
dominus, et super caelos gloria eius; et postea subditur, quis sicut
dominus Deus noster? Quod ad reverentiam pertinet. Ergo videtur non
convenire humanae saluti quod Deus nobis similis fieret per carnis
assumptionem.
Sed contra, illud per quod humanum genus liberatur a perditione, est
necessarium ad humanam salutem. Sed mysterium divinae incarnationis
est huiusmodi, secundum illud Ioan. III, sic Deus dilexit mundum
ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non
pereat, sed habeat vitam aeternam. Ergo necesse fuit ad humanam
salutem Deum incarnari.
Respondeo dicendum quod ad finem aliquem dicitur aliquid esse
necessarium dupliciter, uno modo, sine quo aliquid esse non potest,
sicut cibus est necessarius ad conservationem humanae vitae; alio
modo, per quod melius et convenientius pervenitur ad finem, sicut
equus necessarius est ad iter. Primo modo Deum incarnari non fuit
necessarium ad reparationem humanae naturae, Deus enim per suam
omnipotentem virtutem poterat humanam naturam multis aliis modis
reparare. Secundo autem modo necessarium fuit Deum incarnari ad
humanae naturae reparationem. Unde dicit Augustinus, XIII de
Trin., ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cuius
potestati omnia aequaliter subiacent, sed sanandae miseriae nostrae
convenientiorem alium modum non fuisse. Et hoc quidem considerari
potest quantum ad promotionem hominis in bono. Primo quidem, quantum
ad fidem, quae magis certificatur ex hoc quod ipsi Deo loquenti
credit. Unde Augustinus dicit, XI de Civ. Dei, ut homo
fidentius ambularet ad veritatem, ipsa veritas, Dei filius, homine
assumpto, constituit atque fundavit fidem. Secundo, quantum ad
spem, quae per hoc maxime erigitur. Unde Augustinus dicit, XIII
de Trin., nihil tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram quam
ut demonstraretur nobis quantum diligeret nos Deus. Quid vero huius
rei isto indicio manifestius, quam ut Dei filius naturae nostrae
dignatus est inire consortium? Tertio, quantum ad caritatem, quae
maxime per hoc excitatur. Unde Augustinus dicit, in libro de
catechizandis rudibus, quae maior causa est adventus domini, nisi ut
ostenderet Deus dilectionem suam in nobis? Et postea subdit, si
amare pigebat, saltem reamare non pigeat. Quarto, quantum ad rectam
operationem, in qua nobis exemplum se praebuit. Unde Augustinus
dicit, in quodam sermone de nativitate domini, homo sequendus non
erat, qui videri poterat, Deus sequendus erat, qui videri non
poterat. Ut ergo exhiberetur homini et qui ab homine videretur, et
quem homo sequeretur, Deus factus est homo. Quinto, quantum ad
plenam participationem divinitatis, quae vere est hominis beatitudo,
et finis humanae vitae. Et hoc collatum est nobis per Christi
humanitatem, dicit enim Augustinus, in quodam sermone de Nativ.
domini, factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Similiter etiam
hoc utile fuit ad remotionem mali. Primo enim per hoc homo instruitur
ne sibi Diabolum praeferat, et eum veneretur, qui est auctor
peccati. Unde dicit Augustinus, XIII de Trin., quando sic
Deo coniungi potuit humana natura ut fieret una persona, superbi illi
maligni spiritus non ideo se audeant homini praeponere quia non habent
carnem. Secundo, quia per hoc instruimur quanta sit dignitas humanae
naturae, ne eam inquinemus peccando. Unde dicit Augustinus, in
libro de vera religione, demonstravit nobis Deus quam excelsum locum
inter creaturas habeat humana natura, in hoc quod hominibus in vero
homine apparuit. Et Leo Papa dicit, in sermone de nativitate,
agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus
naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire.
Tertio quia, ad praesumptionem hominis tollendam, gratia Dei,
nullis meritis praecedentibus, in homine Christo nobis commendatur,
ut dicitur XIII de Trinitate. Quarto, quia superbia hominis,
quae maximum impedimentum est ne inhaereatur Deo per tantam Dei
humilitatem redargui potest atque sanari, ut Augustinus dicit ibidem.
Quinto, ad liberandum hominem a servitute. Quod quidem, ut
Augustinus dicit, XIII de Trin., fieri debuit sic ut Diabolus
iustitia hominis Iesu Christi superaretur, quod factum est Christo
satisfaciente pro nobis. Homo autem purus satisfacere non poterat pro
toto humano genere; Deus autem satisfacere non debebat; unde
oportebat Deum et hominem esse Iesum Christum. Unde et Leo Papa
dicit, in sermone de Nativ., suscipitur a virtute infirmitas, a
maiestate humilitas, ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque
idem Dei et hominum mediator et mori ex uno, et resurgere posset ex
altero. Nisi enim esset verus Deus, non afferret remedium, nisi
esset homo verus, non praeberet exemplum. Sunt autem et aliae
plurimae utilitates quae consecutae sunt, supra comprehensionem sensus
humani.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum primum modum
necessarii, sine quo ad finem perveniri non potest.
Ad secundum dicendum quod aliqua satisfactio potest dici sufficiens
dupliciter. Uno modo, perfecte, quia est condigna per quandam
adaequationem ad recompensationem commissae culpae. Et sic hominis
puri satisfactio sufficiens esse non potuit, quia tota natura humana
erat per peccatum corrupta; nec bonum alicuius personae, vel etiam
plurium, poterat per aequiparantiam totius naturae detrimentum
recompensare. Tum etiam quia peccatum contra Deum commissum quandam
infinitatem habet ex infinitate divinae maiestatis, tanto enim offensa
est gravior, quanto maior est ille in quem delinquitur. Unde
oportuit, ad condignam satisfactionem, ut actio satisfacientis haberet
efficaciam infinitam, ut puta Dei et hominis existens. Alio modo
potest dici satisfactio sufficiens imperfecte, scilicet secundum
acceptationem eius qui est ea contentus, quamvis non sit condigna. Et
hoc modo satisfactio puri hominis est sufficiens. Et quia omne
imperfectum praesupponit aliquid perfectum, a quo sustentetur, inde
est quod omnis puri hominis satisfactio efficaciam habet a satisfactione
Christi.
Ad tertium dicendum quod Deus, assumendo carnem, suam maiestatem non
minuit, et per consequens non minuitur ratio reverentiae ad ipsum.
Quae augetur per augmentum cognitionis ipsius. Ex hoc autem quod
nobis appropinquare voluit per carnis assumptionem, magis nos ad se
cognoscendum attraxit.
|
|