|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, si homo non
peccasset, nihilominus Deus incarnatus fuisset. Manente enim causa,
manet effectus. Sed sicut Augustinus dicit, XIII de Trin.,
alia multa sunt cogitanda in Christi incarnatione praeter absolutionem
a peccato, de quibus dictum est. Ergo, etiam si homo non peccasset,
Deus incarnatus fuisset.
2. Praeterea, ad omnipotentiam divinae virtutis pertinet ut opera
sua perficiat, et se manifestet per aliquem infinitum effectum. Sed
nulla pura creatura potest dici infinitus effectus, cum sit finita per
suam essentiam. In solo autem opere incarnationis videtur praecipue
manifestari infinitus effectus divinae potentiae, per hoc quod in
infinitum distantia coniunguntur, inquantum factum est quod homo esset
Deus. In quo etiam opere maxime videtur perfici universum, per hoc
quod ultima creatura, scilicet homo, primo principio coniungitur,
scilicet Deo. Ergo, etiam si homo non peccasset, Deus incarnatus
fuisset.
3. Praeterea, humana natura per peccatum non est facta capacior
gratiae. Sed post peccatum capax est gratiae unionis, quae est maxima
gratia. Ergo, si homo non peccasset, humana natura huius gratiae
capax fuisset. Nec Deus subtraxisset naturae humanae bonum cuius
capax erat. Ergo, si homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset.
4. Praeterea, praedestinatio Dei est aeterna. Sed dicitur,
Rom. I, de Christo, quod praedestinatus est filius Dei in
virtute. Ergo etiam ante peccatum necessarium erat filium Dei
incarnari, ad hoc quod Dei praedestinatio impleretur.
5. Praeterea, incarnationis mysterium est primo homini revelatum,
ut patet per hoc quod dixit, hoc nunc os ex ossibus meis, etc., quod
apostolus dicit esse magnum sacramentum in Christo et Ecclesia, ut
patet Ephes. V. Sed homo non potuit esse praescius sui casus,
eadem ratione qua nec Angelus, ut Augustinus probat, super Gen. ad
Litt. Ergo, etiam si homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis Dom.,
exponens illud quod habetur Luc. XIX, venit filius hominis
quaerere et salvum facere quod perierat, si homo non peccasset, filius
hominis non venisset. Et I ad Tim. I, super illud verbum,
Christus venit in hunc mundum ut peccatores salvos faceret, dicit
Glossa, nulla causa veniendi fuit Christo domino, nisi peccatores
salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla medicinae est
causa.
Respondeo dicendum quod aliqui circa hoc diversimode opinantur.
Quidam enim dicunt quod, etiam si homo non peccasset, Dei filius
fuisset incarnatus. Alii vero contrarium asserunt. Quorum assertioni
magis assentiendum videtur. Ea enim quae ex sola Dei voluntate
proveniunt, supra omne debitum creaturae, nobis innotescere non
possunt nisi quatenus in sacra Scriptura traduntur, per quam divina
voluntas innotescit. Unde, cum in sacra Scriptura ubique
incarnationis ratio ex peccato primi hominis assignetur, convenientius
dicitur incarnationis opus ordinatum esse a Deo in remedium peccati,
ita quod, peccato non existente, incarnatio non fuisset. Quamvis
potentia Dei ad hoc non limitetur, potuisset enim, etiam peccato non
existente, Deus incarnari.
Ad primum ergo dicendum quod omnes aliae causae quae sunt assignatae,
pertinent ad remedium peccati. Si enim homo non peccasset, perfusus
fuisset lumine divinae sapientiae, et iustitiae rectitudine perfectus a
Deo, ad omnia necessaria cognoscenda. Sed quia homo, deserto Deo,
ad corporalia collapsus erat, conveniens fuit ut Deus, carne
assumpta, etiam per corporalia ei salutis remedium exhiberet. Unde
dicit Augustinus, super illud Ioan. I cap., verbum caro factum
est, caro te obcaecaverat, caro te sanat, quoniam sic venit Christus
ut de carne vitia carnis exstingueret.
Ad secundum dicendum quod in ipso modo productionis rerum ex nihilo
divina virtus infinita ostenditur. Ad perfectionem etiam universi
sufficit quod naturali modo creatura ordinetur sic in Deum sicut in
finem. Hoc autem excedit limites perfectionis naturae, ut creatura
uniatur Deo in persona.
Ad tertium dicendum quod duplex capacitas attendi potest in humana
natura. Una quidem secundum ordinem potentiae naturalis. Quae a Deo
semper impletur, qui dat unicuique rei secundum suam capacitatem
naturalem. Alia vero secundum ordinem divinae potentiae, cui omnis
creatura obedit ad nutum. Et ad hoc pertinet ista capacitas. Non
autem Deus omnem talem capacitatem naturae replet, alioquin, Deus
non posset facere in creatura nisi quod facit; quod falsum est, ut in
primo habitum est. Nihil autem prohibet ad aliquid maius humanam
naturam productam esse post peccatum, Deus enim permittit mala fieri
ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur Rom. V, ubi abundavit
iniquitas, superabundavit et gratia. Unde et in benedictione cerei
paschalis dicitur, o felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere
redemptorem.
Ad quartum dicendum quod praedestinatio praesupponit praescientiam
futurorum. Et ideo, sicut Deus praedestinat salutem alicuius hominis
per orationem aliorum implendam, ita etiam praedestinavit opus
incarnationis in remedium humani peccati.
Ad quintum dicendum quod nihil prohibet alicui revelari effectus cui
non revelatur causa. Potuit ergo primo homini revelari incarnationis
mysterium sine hoc quod esset praescius sui casus, non enim quicumque
cognoscit effectum, cognoscit et causam.
|
|