|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Deus principalius
incarnatus fuerit in remedium actualium peccatorum quam in remedium
originalis peccati. Quanto enim peccatum est gravius, tanto magis
humanae saluti adversatur, propter quam Deus est incarnatus. Sed
peccatum actuale est gravius quam originale peccatum, minima enim poena
debetur originali peccato, ut Augustinus dicit, contra Iulianum.
Ergo principalius incarnatio Christi ordinatur ad deletionem actualium
peccatorum.
2. Praeterea, peccato originali non debetur poena sensus, sed solum
poena damni, ut in secundo habitum est. Sed Christus venit pro
satisfactione peccatorum poenam sensus pati in cruce, non autem poenam
damni, quia nullum defectum habuit divinae visionis aut fruitionis.
Ergo principalius venit ad deletionem peccati actualis quam
originalis.
3. Praeterea, sicut Chrysostomus dicit, in II de compunctione
cordis, hic est affectus servi fidelis, ut beneficia domini sui quae
communiter omnibus data sunt, quasi sibi soli praestita reputet, quasi
enim de se solo loquens Paulus ita scribit, ad Galat. II, dilexit
me, et tradidit semetipsum pro me. Sed propria peccata nostra sunt
actualia, originale enim est commune peccatum. Ergo hunc affectum
debemus habere, ut aestimemus eum principaliter propter actualia
peccata venisse.
Sed contra est quod Ioan. I dicitur, ecce agnus Dei, ecce qui
tollit peccata mundi.
Respondeo dicendum quod certum est Christum venisse in hunc mundum non
solum ad delendum illud peccatum quod traductum est originaliter in
posteros, sed etiam ad deletionem omnium peccatorum quae postmodum
superaddita sunt, non quod omnia deleantur (quod est propter defectum
hominum, qui Christo non inhaerent, secundum illud Ioan. III,
venit lux in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam
lucem), sed quia ipse exhibuit quod sufficiens fuit ad omnem
deletionem. Unde dicitur Rom. V, non sicut delictum, sic et
donum, nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis
delictis in iustificationem. Tanto autem principalius ad alicuius
peccati deletionem Christus venit, quanto illud peccatum maius est.
Dicitur autem maius aliquid dupliciter. Uno modo, intensive, sicut
est maior albedo quae est intensior. Et per hunc modum maius est
peccatum actuale quam originale, quia plus habet de ratione
voluntarii, ut in secundo dictum est. Alio modo dicitur aliquid maius
extensive, sicut dicitur maior albedo quae est in maiori superficie.
Et hoc modo peccatum originale, per quod totum genus humanum
inficitur, est maius quolibet peccato actuali, quod est proprium
singularis personae. Et quantum ad hoc, Christus principalius venit
ad tollendum originale peccatum, inquantum bonum gentis divinius est
quam bonum unius, ut dicitur in I Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de intensiva
magnitudine peccati.
Ad secundum dicendum quod peccato originali in futura retributione non
debetur poena sensus, poenalitates tamen quas sensibiliter in hac vita
patimur, sicut famem, sitim, mortem et alia huiusmodi, ex peccato
originali procedunt. Et ideo Christus, ut plene pro peccato
originali satisfaceret, voluit sensibilem dolorem pati, ut mortem et
alia huiusmodi in seipso consummaret.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus ibidem inducit, verba
illa dicebat apostolus, non quasi diminuere volens amplissima et per
orbem terrarum diffusa Christi munera, sed ut pro omnibus se solum
indicaret obnoxium. Quid enim interest si et aliis praestitit, cum
quae tibi sunt praestita ita integra sunt et ita perfecta quasi nulli
alii ex his aliquid fuerit praestitum? Ex hoc ergo quod aliquis debet
sibi reputare beneficia Christi praestita esse, non debet existimare
quod non sint praestita aliis. Et ideo non excluditur quin
principalius venerit abolere peccatum totius naturae quam peccatum unius
personae. Sed illud peccatum commune ita perfecte curatum est in
unoquoque ac si in eo solo esset curatum. Et praeterea, propter
unionem caritatis, totum quod omnibus est impensum, unusquisque debet
sibi adscribere.
|
|