|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod conveniens fuisset Deum
incarnari a principio humani generis. Incarnationis enim opus ex
immensitate divinae caritatis processit, secundum illud Ephes. II,
Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam
qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in
Christo. Sed caritas non tardat subvenire amico necessitatem
patienti, secundum illud Prov. III, ne dicas amico tuo, vade et
revertere, cras dabo tibi; cum statim possis dare. Ergo Deus
incarnationis opus differre non debuit, sed statim a principio per suam
incarnationem humano generi subvenire.
2. Praeterea, I Tim. I dicitur, Christus venit in hunc mundum
peccatores salvos facere. Sed plures salvati fuissent si a principio
humani generis Deus incarnatus fuisset, plurimi enim, ignorantes
Deum, in suo peccato perierunt in diversis saeculis. Ergo
convenientius fuisset quod a principio humani generis Deus incarnatus
fuisset.
3. Praeterea, opus gratiae non est minus ordinatum quam opus
naturae. Sed natura initium sumit a perfectis, ut dicit Boetius, in
libro de consolatione. Ergo opus gratiae debuit a principio esse
perfectum. Sed in opere incarnationis consideratur perfectio gratiae,
secundum illud, verbum caro factum est, et postea subditur, plenum
gratiae et veritatis. Ergo Christus a principio humani generis debuit
incarnari.
Sed contra est quod dicitur Galat. IV, at ubi venit plenitudo
temporis, misit Deus filium suum, factum ex muliere, ubi dicit
Glossa quod plenitudo temporis est quod praefinitum fuit a Deo patre
quando mitteret filium suum. Sed Deus sua sapientia omnia definivit.
Ergo convenientissimo tempore Deus est incarnatus. Et sic non fuit
conveniens quod a principio humani generis Deus incarnaretur.
Respondeo dicendum quod, cum opus incarnationis principaliter
ordinetur ad reparationem naturae humanae per peccati abolitionem
manifestum est quod non fuit conveniens a principio humani generis,
ante peccatum, Deum incarnatum fuisse, non enim datur medicina nisi
iam infirmis. Unde ipse dominus dicit, Matth. IX, non est opus
valentibus medicus, sed male habentibus, non enim veni vocare iustos,
sed peccatores. Sed non etiam statim post peccatum conveniens fuit
Deum incarnari. Primo quidem, propter conditionem humani peccati,
quod ex superbia provenerat, unde eo modo erat homo liberandus ut,
humiliatus, recognosceret se liberatore indigere. Unde super illud
Galat. III, ordinata per Angelos in manu mediatoris, dicit
Glossa, magno consilio factum est ut, post hominis casum, non illico
Dei filius mitteretur. Reliquit enim Deus prius hominem in libertate
arbitrii, in lege naturali, ut sic vires naturae suae cognosceret.
Ubi cum deficeret, legem accepit. Qua data, invaluit morbus, non
legis, sed naturae vitio, ut ita, cognita sua infirmitate, clamaret
ad medicum, et gratiae quaereret auxilium. Secundo, propter ordinem
promotionis in bonum, secundum quem ab imperfecto ad perfectum
proceditur. Unde apostolus dicit, I ad Cor. XV, non prius quod
spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus
homo de terra, terrenus, secundus homo de caelo, caelestis.
Tertio, propter dignitatem ipsius verbi incarnati. Quia super illud
Galat. IV, ubi venit plenitudo temporis, dicit Glossa, quanto
maior iudex veniebat, tanto praeconum series longior praecedere
debebat. Quarto, ne fervor fidei temporis prolixitate tepesceret.
Quia circa finem mundi refrigescet caritas multorum, et Luc.
XVIII dicitur, cum filius hominis veniet, putasne inveniet fidem
super terram?
Ad primum ergo dicendum quod caritas non differt amico subvenire,
salva tamen negotiorum opportunitate et personarum conditione. Si enim
medicus statim a principio aegritudinis medicinam daret infirmo, minus
proficeret, vel magis laederet quam iuvaret. Et ideo etiam dominus
non statim incarnationis remedium humano generi exhibuit, ne illud
contemneret ex superbia, si prius suam infirmitatem non cognosceret.
Ad secundum dicendum quod Augustinus ad hoc respondet, in libro de
sex quaestionibus Paganorum, dicens, qu. II, quod tunc voluit
Christus hominibus apparere, et apud eos praedicari suam doctrinam,
quando et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri. His enim
temporibus, et his in locis, tales homines in eius praedicatione
futuros esse sciebat quales, non quidem omnes, sed tamen multi in eius
corporali praesentia fuerunt, qui nec in eum, suscitatis mortuis,
credere voluerunt. Sed hanc responsionem reprobans idem Augustinus
dicit, in libro de perseverantia, nunquid possumus dicere Tyrios aut
Sidonios, talibus apud se virtutibus factis, credere noluisse, aut
credituros non fuisse si fierent, cum ipse dominus eis attestetur quod
acturi essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent
divinarum illa signa virtutum? Proinde, ut ipse solvens subdit,
sicut apostolus ait, non est volentis neque currentis, sed miserentis
Dei, qui his quos praevidit, si apud eos facta essent, suis
miraculis credituros, quibus voluit subvenit, aliis autem non
subvenit, de quibus in sua praedestinatione, occulte quidem sed
iuste, aliud iudicavit. Ita misericordiam eius in his qui
liberantur, et veritatem in his qui puniuntur sine dubitatione
credamus.
Ad tertium dicendum quod perfectum est prius imperfecto, in diversis
quidem, tempore et natura, oportet enim quod perfectum sit quod alia
ad perfectionem adducit, sed in uno et eodem imperfectum est prius
tempore, etsi sit posterius natura. Sic ergo imperfectionem naturae
humanae duratione praecedit aeterna Dei perfectio, sed sequitur ipsam
consummata perfectio in unione ad Deum.
|
|