|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod incarnationis opus
differri debuerit usque in finem mundi. Dicitur enim in Psalmo,
senectus mea in misericordia uberi, idest, in novissimo, ut Glossa
dicit. Sed tempus incarnationis est maxime tempus misericordiae,
secundum illud Psalmi, quoniam venit tempus miserendi eius. Ergo
incarnatio debuit differri usque in finem mundi.
2. Praeterea, sicut dictum est, perfectum, in eodem, tempore est
posterius imperfecto. Ergo id quod est maxime perfectum, debet esse
ultimo in tempore. Sed summa perfectio humanae naturae est in unione
ad verbum, quia in Christo complacuit omnem plenitudinem divinitatis
inhabitare, ut apostolus dicit, Coloss. I. Ergo incarnatio debuit
differri usque in finem mundi.
3. Praeterea, non est conveniens fieri per duo quod per unum fieri
potest. Sed unus Christi adventus sufficere poterat ad salutem
humanae naturae, qui erit in fine mundi. Ergo non oportuit quod antea
veniret per incarnationem. Et ita incarnatio differri debuit usque in
finem mundi.
Sed contra est quod dicitur Habacuc III, in medio annorum notum
facies. Non ergo debuit incarnationis mysterium, per quod mundo
innotuit, usque in finem mundi differri.
Respondeo dicendum quod, sicut non fuit conveniens Deum incarnari a
principio mundi, ita non fuit conveniens quod incarnatio differretur
usque in finem mundi. Quod quidem apparet, primo, ex unione divinae
et humanae naturae. Sicut enim dictum est, perfectum uno modo tempore
praecedit imperfectum, in eo enim quod de imperfecto fit perfectum,
imperfectum tempore praecedit perfectum; in eo vero quod est
perfectionis causa efficiens, perfectum tempore praecedit imperfectum.
In opere autem incarnationis utrumque concurrit. Quia natura humana
in ipsa incarnatione est perducta ad summam perfectionem, et ideo non
decuit quod a principio humani generis incarnatio facta fuisset. Sed
ipsum verbum incarnatum est perfectionis humanae causa efficiens,
secundum illud Ioan. I, de plenitudine eius omnes accepimus, et
ideo non debuit incarnationis opus usque in finem mundi differri. Sed
perfectio gloriae, ad quam perducenda est ultimo natura humana per
verbum incarnatum, erit in fine mundi. Secundo, ex effectu humanae
salutis. Ut enim dicitur in libro de quaest. Nov. et Vet.
Test., in potestate dantis est quando vel quantum velit misereri.
Venit ergo quando et subveniri debere scivit, et gratum futurum
beneficium. Cum enim languore quodam humani generis obsolescere
coepisset cognitio Dei inter homines et mores immutarentur, eligere
dignatus est Abraham, in quo forma esset renovatae notitiae Dei et
morum. Et cum adhuc reverentia segnior esset, postea per Moysen
legem litteris dedit. Et quia eam gentes spreverunt non se
subiicientes ei, neque hi qui acceperunt servaverunt, motus
misericordia dominus misit filium suum, qui, data omnibus remissione
peccatorum, Deo patri illos iustificatos offerret. Si autem hoc
remedium differretur usque in finem mundi, totaliter Dei notitia et
reverentia et morum honestas abolita fuisset in terris. Tertio apparet
quod hoc non fuisset conveniens ad manifestationem divinae virtutis,
quae pluribus modis homines salvavit, non solum per fidem futuri, sed
etiam per fidem praesentis et praeteriti.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa exponit de misericordia
perducente ad gloriam. Si tamen referatur ad misericordiam exhibitam
humano generi per incarnationem Christi, sciendum est quod, sicut
Augustinus dicit, in libro Retractationum, tempus incarnationis
potest comparari iuventuti humani generis, propter vigorem fervoremque
fidei, quae per dilectionem operatur, senectuti autem, quae est sexta
aetas, propter numerum temporum, quia Christus venit in sexta
aetate. Et quamvis in corpore non possit esse simul iuventus et
senectus, potest tamen simul esse in anima, illa propter alacritatem,
ista propter gravitatem. Et ideo in libro octogintatrium quaest.,
alicubi dixit Augustinus quod non oportuit divinitus venire magistrum,
cuius imitatione humanum genus in mores optimos formaretur, nisi
tempore iuventutis alibi autem dixit Christum in sexta aetate humani
generis, tanquam in senectute, venisse.
Ad secundum dicendum quod opus incarnationis non solum est
considerandum ut terminus motus de imperfecto ad perfectum, sed ut
principium perfectionis in humana natura, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super illud
Ioan., non misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, duo
sunt Christi adventus, primus quidem, ut remittat peccata;
secundus, ut iudicet. Si enim hoc non fecisset, universi simul
perditi essent, omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Unde
patet quod non debuit adventum misericordiae differre usque in finem
mundi.
|
|