|
Deinde considerandum est de qualibet praedictarum scientiarum. Sed
quia de scientia divina dictum est in prima parte, restat nunc videre
de aliis, primo, de scientia beata; secundo, de scientia indita;
tertio, de scientia acquisita. Sed quia de scientia beata, quae in
Dei visione consistit, plura dicta sunt in prima parte, ideo hic sola
illa videntur dicenda quae pertinent ad animam Christi. Circa hoc
quaeruntur quatuor. Primo, utrum anima Christi comprehenderit
verbum, sive divinam essentiam. Secundo, utrum cognoverit omnia in
verbo. Tertio, utrum anima Christi in verbo cognoverit infinita.
Quarto, utrum videat verbum, vel divinam essentiam, clarius qualibet
alia creatura.
|
|