|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima Christi
comprehenderit et comprehendat verbum, sive divinam essentiam. Dicit
enim Isidorus quod Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto.
Igitur homo assumptus communicat cum sancta Trinitate in illa notitia
sui quae est sanctae Trinitatis propria. Huiusmodi autem est notitia
comprehensionis. Ergo anima Christi comprehendit divinam essentiam.
2. Praeterea, magis est uniri Deo secundum esse personale quam
secundum visionem. Sed, sicut Damascenus dicit, in III libro,
tota divinitas, in una personarum, est unita humanae naturae in
Christo. Multo igitur magis tota natura divina videtur ab anima
Christi. Et ita videtur quod anima Christi comprehendat divinam
essentiam.
3. Praeterea, illud quod convenit filio Dei per naturam, convenit
filio hominis per gratiam, ut Augustinus dicit, in libro de
Trinitate. Sed comprehendere divinam essentiam competit filio Dei
per naturam. Ergo filio hominis competit per gratiam. Et ita videtur
quod anima Christi per gratiam verbum comprehendat.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octogintatrium
quaest., quod se comprehendit, finitum est sibi. Sed essentia
divina non est finita in comparatione ad animam Christi, cum in
infinitum eam excedat. Ergo anima Christi non comprehendit verbum.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, sic facta est
unio naturarum in persona Christi quod tamen proprietas utriusque
naturae inconfusa permansit, ita scilicet quod increatum mansit
increatum, et creatum mansit infra limites creaturae, sicut
Damascenus dicit, in III libro. Est autem impossibile quod aliqua
creatura comprehendat divinam essentiam, sicut in prima parte dictum
est, eo quod infinitum non comprehenditur a finito. Et ideo dicendum
quod anima Christi nullo modo comprehendit divinam essentiam.
Ad primum ergo dicendum quod homo assumptus connumeratur divinae
Trinitati in sui cognitione, non ratione comprehensionis, sed ratione
cuiusdam excellentissimae cognitionis prae ceteris creaturis.
Ad secundum dicendum quod nec etiam in unione quae est secundum esse
personale, natura humana comprehendit verbum Dei, sive naturam
divinam, quae quamvis tota unita fuerit humanae naturae in una persona
filii, non tamen fuit tota virtus divinitatis ab humana natura quasi
circumscripta. Unde Augustinus dicit, in epistola ad Volusianum,
scire te volo non hoc Christianam habere doctrinam, quod ita Deus
infusus sit carni ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit vel
amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam collectamque
transtulerit. Et similiter anima Christi totam essentiam Dei videt,
non tamen eam comprehendit, quia non totaliter eam videt, idest, non
ita perfecte sicut visibilis est, ut in prima parte expositum est.
Ad tertium dicendum quod verbum illud Augustini est intelligendum de
gratia unionis, secundum quam omnia quae dicuntur de filio Dei
secundum naturam divinam, dicuntur de filio hominis, propter
identitatem suppositi. Et secundum hoc, vere potest dici quod filius
hominis est comprehensor divinae essentiae, non quidem secundum
animam, sed secundum divinam naturam. Per quem etiam modum potest
dici quod filius hominis est creator.
|
|