|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima Christi in verbo
non cognoscat omnia. Dicitur enim Marci XIII, de die autem illa
nemo scit, neque Angeli in caelo neque filius, nisi pater. Non
igitur omnia scit in verbo.
2. Praeterea, quanto aliquis perfectius cognoscit aliquod
principium, tanto plura in illo principio cognoscit. Sed Deus
perfectius videt essentiam suam quam anima Christi. Ergo plura
cognoscit in verbo quam anima Christi. Non ergo anima Christi in
verbo cognoscit omnia.
3. Praeterea, quantitas scientiae attenditur secundum quantitatem
scibilium. Si ergo anima Christi sciret in verbo omnia quae scit
verbum, sequeretur quod scientia animae Christi aequaretur scientiae
divinae, creatum videlicet increato. Quod est impossibile.
Sed contra est quod, super illud Apoc. V, dignus est agnus qui
occisus est accipere divinitatem et scientiam, Glossa dicit, idest,
omnium cognitionem.
Respondeo dicendum quod, cum quaeritur an Christus cognoscat omnia in
verbo, dicendum est quod ly omnia potest dupliciter accipi. Uno
modo, proprie, ut distribuat pro omnibus quae quocumque modo sunt vel
erunt vel fuerunt, vel facta vel dicta vel cogitata a quocumque,
secundum quodcumque tempus. Et sic dicendum est quod anima Christi in
verbo cognoscit omnia. Unusquisque enim intellectus creatus in verbo
cognoscit, non quidem omnia simpliciter, sed tanto plura quanto
perfectius videt verbum, nulli tamen intellectui beato deest quin
cognoscat in verbo omnia quae ad ipsum spectant. Ad Christum autem,
et ad eius dignitatem, spectant quodammodo omnia, inquantum ei
subiecta sunt omnia. Ipse est etiam omnium iudex constitutus a Deo,
quia filius hominis est, ut dicitur Ioan. V. Et ideo anima
Christi in verbo cognoscit omnia existentia secundum quodcumque
tempus, et etiam hominum cogitatus, quorum est iudex, ita quod de eo
dicitur, Ioan. II, ipse enim sciebat quid esset in homine; quod
potest intelligi non solum quantum ad scientiam divinam, sed etiam
quantum ad scientiam animae eius quam habet in verbo. Alio modo ly
omnia potest accipi magis large, ut extendatur non solum ad omnia quae
sunt actu secundum quodcumque tempus, sed etiam ad omnia quaecumque
sunt in potentia nunquam reducta ad actum. Horum autem quaedam sunt
solum in potentia divina. Et huiusmodi non omnia cognoscit in verbo
anima Christi. Hoc enim esset comprehendere omnia quae Deus potest
facere, quod esset comprehendere divinam virtutem, et per consequens
divinam essentiam; virtus enim quaelibet cognoscitur per cognitionem
eorum in quae potest. Quaedam vero sunt non solum in potentia divina,
sed etiam in potentia creaturae. Et huiusmodi omnia cognoscit anima
Christi in verbo. Comprehendit enim in verbo omnis creaturae
essentiam, et per consequens potentiam et virtutem, et omnia quae sunt
in potentia creaturae.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum intellexerunt Arius et
Eunomius, non quantum ad scientiam animae, quam in Christo non
ponebant, ut supra dictum est, sed quantum ad divinam cognitionem
filii, quem ponebant esse minorem patre quantum ad scientiam. Sed
istud stare non potest. Quia per verbum Dei facta sunt omnia, ut
dicitur Ioan. I, et, inter alia, facta sunt etiam per ipsum omnia
tempora. Nihil autem per ipsum factum est quod ab eo ignoretur.
Dicitur ergo nescire diem et horam iudicii, quia non facit scire,
interrogatus enim ab apostolis super hoc, Act. I, hoc eis noluit
revelare. Sicut e contrario legitur Gen. XXII, nunc cognovi
quod timeas Deum, idest, nunc cognoscere feci. Dicitur autem pater
scire, eo quod huiusmodi cognitionem tradidit filio. Unde in hoc ipso
quod dicitur, nisi pater, datur intelligi quod filius cognoscat, non
solum quantum ad divinam naturam, sed etiam quantum ad humanam.
Quia, ut Chrysostomus argumentatur, si Christo homini datum est ut
sciat qualiter oporteat iudicare, quod est maius; multo magis datum
est ei scire quod est minus, scilicet tempus iudicii. Origenes tamen
hoc exponit de Christo secundum corpus eius, quod est Ecclesia, quae
hoc ipsum tempus ignorat. Quidam autem dicunt hoc esse intelligendum
de filio Dei adoptivo, non de naturali.
Ad secundum dicendum quod Deus perfectius cognoscit suam essentiam
quam anima Christi, quia eam comprehendit. Et ideo cognoscit omnia
non solum quae sunt in actu secundum quodcumque tempus, quae dicitur
cognoscere scientia visionis; sed etiam omnia quaecumque ipse potest
facere, quae dicitur cognoscere per simplicem intelligentiam, ut in
primo habitum est. Scit ergo anima Christi omnia quae Deus in seipso
cognoscit per scientiam visionis, non tamen omnia quae Deus in seipso
cognoscit per scientiam simplicis intelligentiae. Et ita plura scit
Deus in seipso quam anima Christi.
Ad tertium dicendum quod quantitas scientiae non solum attenditur
secundum numerum scibilium, sed etiam secundum claritatem cognitionis.
Quamvis igitur scientia animae Christi quam habet in verbo,
parificetur scientiae visionis quam Deus habet in seipso quantum ad
numerum scibilium; scientia tamen Dei excedit in infinitum, quantum
ad claritatem cognitionis, scientiam animae Christi. Quia lumen
increatum divini intellectus in infinitum excedit lumen creatum
quodcumque receptum in anima Christi, non solum quantum ad modum
cognoscendi, sed etiam quantum ad numerum scibilium, ut dictum est.
|
|