|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi non
possit cognoscere infinita in verbo. Quod enim infinitum cognoscatur,
repugnat definitioni infiniti, prout dicitur in III Physic. quod
infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper est aliquid extra
accipere. Impossibile autem est definitionem a definito separari,
quia hoc esset contradictoria esse simul. Ergo impossibile est quod
anima Christi sciat infinita.
2. Praeterea, infinitorum scientia est infinita. Sed scientia
animae Christi non potest esse infinita, est enim capacitas eius
finita, cum sit creatura. Non ergo anima Christi potest cognoscere
infinita.
3. Praeterea, infinito non potest esse aliquid maius. Sed plura
continentur in scientia divina, absolute loquendo, quam in scientia
animae Christi, ut dictum est. Ergo anima Christi non cognoscit
infinita.
Sed contra, anima Christi cognoscit totam suam potentiam, et omnia
in quae potest. Potest autem in emundationem infinitorum peccatorum,
secundum illud I Ioan. II, ipse est propitiatio pro peccatis
nostris, non autem pro nostris tantum, sed etiam totius mundi. Ergo
anima Christi cognoscit infinita.
Respondeo dicendum quod scientia non est nisi entis, eo quod ens et
verum convertuntur. Dupliciter autem dicitur aliquid ens, uno modo,
simpliciter, quod scilicet est ens actu; alio modo, secundum quid,
quod scilicet est ens in potentia. Et quia, ut dicitur in IX
Metaphys., unumquodque cognoscitur secundum quod est actu, non autem
secundum quod est in potentia, scientia primo et principaliter respicit
ens actu. Secundario autem respicit ens in potentia, quod quidem non
secundum seipsum cognoscibile est, sed secundum quod cognoscitur illud
in cuius potentia existit. Quantum igitur ad primum modum scientiae,
anima Christi non scit infinita. Quia non sunt infinita in actu,
etiam si accipiantur omnia quaecumque sunt in actu secundum quodcumque
tempus, eo quod status generationis et corruptionis non durat in
infinitum; unde est certus numerus non solum eorum quae sunt absque
generatione et corruptione, sed etiam generabilium et corruptibilium.
Quantum vero ad alium modum sciendi, anima Christi in verbo scit
infinita. Scit enim, ut dictum est, omnia quae sunt in potentia
creaturae. Unde, cum in potentia creaturae sint infinita, per hunc
modum scit infinita, quasi quadam scientia simplicis intelligentiae,
non autem scientia visionis.
Ad primum ergo dicendum quod infinitum, sicut in prima parte dictum
est, dupliciter dicitur. Uno modo, secundum rationem formae. Et
sic dicitur infinitum negative, scilicet id quod est forma vel actus
non limitatus per materiam vel subiectum in quo recipiatur. Et
huiusmodi infinitum, quantum est de se, est maxime cognoscibile,
propter perfectionem actus, licet non sit comprehensibile a potentia
finita creaturae, sic enim dicitur Deus infinitus. Et tale infinitum
anima Christi cognoscit, licet non comprehendat. Alio modo dicitur
infinitum secundum potentiam materiae. Quod quidem dicitur privative,
ex hoc scilicet quod non habet formam quam natum est habere. Et per
hunc modum dicitur infinitum in quantitate. Tale autem infinitum ex
sui ratione est ignotum, quia scilicet est quasi materia cum privatione
formae, ut dicitur in III Physic.; omnis autem cognitio est per
formam vel actum. Sic igitur, si huiusmodi infinitum cognosci debeat
secundum modum ipsius cogniti, impossibile est quod cognoscatur, est
enim modus ipsius ut accipiatur pars eius post partem, ut dicitur in
III Physic. Et hoc modo verum est quod eius quantitatem
accipientibus, scilicet parte accepta post partem, semper est aliquid
extra accipere. Sed sicut materialia possunt accipi ab intellectu
immaterialiter, et multa unite, ita infinita possunt accipi ab
intellectu non per modum infiniti, sed quasi finite, ut sic ea quae
sunt in seipsis infinita, sint intellectui cognoscentis finita. Et
hoc modo anima Christi scit infinita, inquantum scilicet scit ea, non
discurrendo per singula, sed in aliquo uno; puta in aliqua creatura in
cuius potentia praeexistunt infinita; et principaliter in ipso verbo.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquid esse infinitum uno
modo quod est alio modo finitum, sicut si imaginemur in quantitatibus
superficiem quae sit secundum longitudinem infinita secundum latitudinem
autem finita. Sic igitur, si essent infiniti homines numero,
haberent quidem infinita esse secundum aliquid, scilicet secundum
multitudinem, secundum tamen rationem essentiae non haberent
infinitatem, eo quod omnis essentia esset limitata sub ratione unius
speciei. Sed illud quod est simpliciter infinitum secundum essentiae
rationem, est Deus, ut in prima parte dictum est, proprium autem
obiectum intellectus est quod quid est, ut dicitur in III de anima,
ad quod pertinet ratio speciei. Sic igitur anima Christi, propter
hoc quod habet capacitatem finitam, id quod est simpliciter infinitum
secundum essentiam, scilicet Deum, attingit quidem, sed non
comprehendit, ut dictum est. Id autem infinitum quod in creaturis est
in potentia, potest comprehendi ab anima Christi, quia comparatur ad
ipsam secundum essentiae rationem, ex qua parte infinitatem non habet.
Nam etiam intellectus noster intelligit universale, puta naturam
generis vel speciei, quod quodammodo habet infinitatem, inquantum
potest de infinitis praedicari.
Ad tertium dicendum quod id quod est infinitum omnibus modis, non
potest esse nisi unum, unde et philosophus dicit, in I de caelo et
mundo, quod quia corpus est ad omnem partem dimensionatum, impossibile
est plura esse corpora infinita. Si tamen aliquid esset infinitum uno
modo tantum, nihil prohiberet esse plura talia infinita, sicut si
intelligeremus plures lineas infinitas secundum longitudinem protractas
in aliqua superficie finita secundum latitudinem. Quia igitur
infinitum non est substantia quaedam, sed accidit rebus quae dicuntur
infinitae, ut dicitur in III Physic.; sicut infinitum
multiplicatur secundum diversa subiecta, ita necesse est quod
proprietas infiniti multiplicetur, ita quod conveniat unicuique eorum
secundum illud subiectum. Est autem quaedam proprietas infiniti quod
infinito non sit aliquid maius. Sic igitur, si accipiamus unam lineam
infinitam, in illa non est aliquid maius infinito. Et similiter, si
accipiamus quamcumque aliarum linearum infinitarum, manifestum est quod
uniuscuiusque earum partes sunt infinitae. Oportet igitur quod omnibus
illis infinitis non sit aliquid maius in illa linea, tamen in alia
linea et in tertia erunt plures partes, etiam infinitae, praeter
istas. Et hoc etiam videmus in numeris accidere, nam species
numerorum parium sunt infinitae, et similiter species numerorum
imparium; et tamen numeri et pares et impares sunt plures quam pares.
Sic igitur dicendum quod infinito simpliciter quoad omnia, nihil est
maius, infinito autem secundum aliquid determinatum, non est aliquid
maius in illo ordine, potest tamen accipi aliquid maius extra illum
ordinem. Per hunc igitur modum infinita sunt in potentia creaturae,
et tamen plura sunt in potentia Dei quam in potentia creaturae. Et
similiter anima Christi scit infinita scientia simplicis
intelligentiae, plura tamen scit Deus secundum hunc intelligentiae
modum.
|
|