|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima Christi non
perfectius videat verbum quam quaelibet alia creatura. Perfectio enim
cognitionis est secundum medium cognoscendi, sicut perfectior est
cognitio quae habetur per medium syllogismi demonstrativi, quam quae
habetur per medium syllogismi dialectici. Sed omnes beati vident
verbum immediate per ipsam divinam essentiam, ut in prima parte dictum
est. Ergo anima Christi non perfectius videt verbum quam quaelibet
alia creatura.
2. Praeterea, perfectio visionis non excedit potentiam visivam.
Sed potentia rationalis animae, qualis est anima Christi, est infra
potentiam intellectivam Angeli, ut patet per Dionysium, IV cap.
Cael. Hier. Ergo anima Christi non perfectius videt verbum quam
Angeli.
3. Praeterea, Deus in infinitum perfectius videt verbum suum quam
anima. Sunt ergo infiniti gradus medii inter modum quo Deus videt
verbum suum, et inter modum quo anima Christi videt ipsum. Ergo non
est asserendum quod anima Christi perfectius videat verbum, vel
essentiam divinam, quam quaelibet alia creatura.
Sed contra est quod apostolus dicit, Ephes. I, quod Deus
constituit Christum in caelestibus super omnem principatum et
potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur,
non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Sed in caelesti gloria
tanto aliquis est superior quanto perfectius cognoscit Deum. Ergo
anima Christi perfectius videt Deum quam quaevis alia creatura.
Respondeo dicendum quod divinae essentiae visio convenit omnibus beatis
secundum participationem luminis derivati ad eos a fonte verbi Dei,
secundum illud Eccli. I, fons sapientiae verbum Dei in excelsis.
Huic autem verbo Dei propinquius coniungitur anima Christi, quae est
unita verbo in persona, quam quaevis alia creatura. Et ideo plenius
recipit influentiam luminis in quo Deus videtur ab ipso verbo, quam
quaecumque alia creatura. Et ideo prae ceteris creaturis perfectius
videt ipsam primam veritatem, quae est Dei essentia. Et ideo dicitur
Ioan. I, vidimus gloriam eius, quasi unigeniti a patre, plenum non
solum gratiae, sed etiam veritatis.
Ad primum ergo dicendum quod perfectio cognitionis, quantum est ex
parte cogniti, attenditur secundum medium, sed quantum est ex parte
cognoscentis, attenditur secundum potentiam vel habitum. Et inde est
quod etiam inter homines per unum medium unus perfectius cognoscit
aliquam conclusionem quam alius. Et per hunc modum anima Christi,
quae abundantiori impletur lumine, perfectius cognoscit divinam
essentiam quam alii beati, licet omnes Dei essentiam videant per
seipsam.
Ad secundum dicendum quod visio divinae essentiae excedit naturalem
potentiam cuiuslibet creaturae, ut in prima parte dictum est. Et ideo
gradus in ipso attenduntur magis secundum ordinem gratiae, in quo
Christus est excellentissimus, quam secundum ordinem naturae,
secundum quem natura angelica praefertur humanae.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est de gratia quod non
potest esse maior gratia quam gratia Christi per respectum ad unionem
verbi, idem etiam dicendum est de perfectione divinae visionis,
licet, absolute considerando, possit aliquis gradus esse sublimior
secundum infinitatem divinae potentiae.
|
|