|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod secundum hanc scientiam
Christus non cognoverit omnia. Haec enim scientia indita est Christo
ad perfectionem potentiae intellectus eius. Sed intellectus possibilis
animae humanae non videtur esse in potentia ad omnia simpliciter, sed
ad illa sola in quae potest reduci in actum per intellectum agentem,
qui est proprium activum ipsius, quae quidem sunt cognoscibilia
secundum rationem naturalem. Ergo secundum hanc scientiam non cognovit
ea quae naturalem rationem excedunt.
2. Praeterea, phantasmata se habent ad intellectum humanum sicut
colores ad visum, ut dicitur in III de anima. Sed non pertinet ad
perfectionem virtutis visivae cognoscere ea quae sunt omnino absque
colore. Ergo neque ad perfectionem intellectus humani pertinet
cognoscere ea quorum non possunt esse phantasmata, sicut sunt
substantiae separatae. Sic igitur, cum huiusmodi scientia fuerit in
Christo ad perfectionem animae intellectivae ipsius, videtur quod per
huiusmodi scientiam non cognoverit substantias separatas.
3. Praeterea, ad perfectionem intellectus non pertinet cognoscere
singularia. Videtur igitur quod per huiusmodi scientiam anima Christi
non cognoverit singularia.
Sed contra est quod dicitur Isaiae XI, quod replebit eum spiritus
sapientiae et intellectus, scientiae et consilii, sub quibus
comprehenduntur omnia cognoscibilia. Nam ad sapientiam pertinet
cognitio divinorum omnium; ad intellectum autem pertinet cognitio
omnium immaterialium; ad scientiam autem pertinet cognitio omnium
conclusionum; ad consilium autem cognitio omnium agibilium. Ergo
videtur quod Christus, secundum scientiam sibi inditam per spiritum
sanctum, habuerit omnium cognitionem.
Respondeo dicendum quod, sicut prius dictum est, conveniens fuit ut
anima Christo per omnia esset perfecta, per hoc quod omnis eius
potentialitas sit reducta ad actum. Est autem considerandum quod in
anima humana, sicut in qualibet creatura, consideratur duplex potentia
passiva, una quidem per comparationem ad agens naturale; alia vero per
comparationem ad agens primum, qui potest quamlibet creaturam reducere
in actum aliquem altiorem, in quem non reducitur per agens naturale;
et haec consuevit vocari potentia obedientiae in creatura. Utraque
autem potentia animae Christi fuit reducta in actum secundum hanc
scientiam divinitus inditam. Et ideo secundum eam anima Christi primo
quidem cognovit quaecumque ab homine cognosci possunt per virtutem
luminis intellectus agentis, sicut sunt quaecumque pertinent ad
scientias humanas. Secundo vero per hanc scientiam cognovit Christus
omnia illa quae per revelationem divinam hominibus innotescunt, sive
pertineant ad donum sapientiae, sive ad donum prophetiae, sive ad
quodcumque donum spiritus sancti. Omnia enim ista abundantius et
plenius ceteris cognovit anima Christi. Ipsam tamen Dei essentiam
per hanc scientiam non cognovit, sed solum per primam, de qua supra
dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod illa ratio procedit de actione naturali
animae intellectivae, quae scilicet est per comparationem ad agens
naturale, quod est intellectus agens.
Ad secundum dicendum quod anima humana in statu huius vitae, quando
quodammodo est ad corpus obligata, ut sine phantasmate intelligere non
possit, non potest intelligere substantias separatas. Sed post statum
huius vitae, anima separata poterit aliqualiter substantias separatas
per seipsam cognoscere, ut in prima parte dictum est. Et hoc
praecipue manifestum est circa animas beatorum. Christus autem, ante
passionem, non solum fuit viator, sed etiam comprehensor. Unde anima
eius poterat cognoscere substantias separatas, per modum quo cognoscit
anima separata.
Ad tertium dicendum quod cognitio singularium non pertinet ad
perfectionem animae intellectivae secundum cognitionem speculativam,
pertinet tamen ad perfectionem eius secundum cognitionem practicam,
quae non perficitur absque cognitione singularium, in quibus est
operatio, ut dicitur in VI Ethic. Unde ad prudentiam requiritur
memoria praeteritorum, cognitio praesentium, et providentia
futurorum, ut Tullius dicit, in sua rhetorica. Quia igitur
Christus habuit plenitudinem prudentiae, secundum donum consilii,
consequens est quod cognovit omnia singularia praeterita, praesentia et
futura.
|
|