|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima Christi non
potuerit intelligere secundum hanc scientiam nisi convertendo se ad
phantasmata. Phantasmata enim comparantur ad animam intellectivam
sicut colores ad visum, ut dicitur in III de anima. Sed potentia
visiva Christi non potuit exire in actum nisi convertendo se ad
colores. Ergo etiam neque anima eius intellectiva potuit aliquid
intelligere nisi convertendo se ad phantasmata.
2. Praeterea, anima Christi est eiusdem naturae cum animabus
nostris, alioquin ipse non esset eiusdem speciei nobiscum; contra id
quod apostolus dicit, Philipp. II, quod est in similitudinem
hominum factus. Sed anima nostra non potest intelligere nisi
convertendo se ad phantasmata. Ergo nec etiam anima Christi.
3. Praeterea, sensus dati sunt homini ut deserviant intellectui.
Si igitur anima Christi intelligere potuit absque conversione ad
phantasmata, quae per sensus accipiuntur, sequeretur quod sensus
frustra fuissent in anima Christi, quod est inconveniens. Videtur
igitur quod anima Christi non potuerit intelligere nisi convertendo se
ad phantasmata.
Sed contra est quod anima Christi cognovit quaedam quae per
phantasmata cognosci non possunt, scilicet substantias separatas.
Potuit igitur intelligere non convertendo se ad phantasmata.
Respondeo dicendum quod Christus in statu ante passionem fuit simul
viator et comprehensor, ut infra magis patebit. Et praecipue quidem
conditiones viatoris habuit ex parte corporis, inquantum fuit
passibile, conditiones vero comprehensoris maxime habuit ex parte
animae intellectivae. Est autem haec conditio animae comprehensoris,
ut nullo modo subdatur suo corpori aut ab eo dependeat, sed totaliter
ei dominetur, unde et post resurrectionem ex anima gloria redundabit in
corpus. Ex hoc autem anima hominis viatoris indiget ad phantasmata
converti, quod est corpori obligata, et quodammodo ei subiecta et ab
eo dependens. Et ideo animae beatae, et ante resurrectionem et post,
intelligere possunt absque conversione ad phantasmata. Et hoc quidem
oportet dicere de anima Christi, quae plene habuit facultatem
comprehensoris.
Ad primum ergo dicendum quod similitudo illa quam philosophus ponit,
non attenditur quantum ad omnia. Manifestum est enim quod finis
potentiae visivae est cognoscere colores, finis autem potentiae
intellectivae non est cognoscere phantasmata, sed cognoscere species
intelligibiles, quas apprehendit a phantasmatibus et in
phantasmatibus, secundum statum praesentis vitae. Est igitur
similitudo quantum ad hoc ad quod aspicit utraque potentia, non autem
quantum ad hoc in quod utriusque potentiae conditio terminatur. Nihil
autem prohibet, secundum diversos status, ex diversis rem aliquam ad
suum finem tendere, finis autem proprius alicuius rei semper est unus.
Et ideo, licet visus nihil cognoscat absque colore, intellectus
tamen, secundum aliquem statum, potest cognoscere absque phantasmate,
sed non absque specie intelligibili.
Ad secundum dicendum quod, licet anima Christi fuerit eiusdem naturae
cum animabus nostris, habuit tamen aliquem statum quem animae nostrae
non habent nunc in re, sed solum in spe, scilicet statum
comprehensionis.
Ad tertium dicendum quod, licet anima Christi potuerit intelligere
non convertendo se ad phantasmata, poterat tamen intelligere se ad
phantasmata convertendo. Et ideo sensus non fuerunt frustra in ipso,
praesertim cum sensus non dentur homini solum ad scientiam
intellectivam, sed etiam ad necessitatem vitae animalis.
|
|