|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi non
habuit hanc scientiam per modum collationis. Dicit enim Damascenus,
in III libro, in Christo non dicimus consilium neque electionem.
Non autem removentur haec a Christo nisi inquantum important
collationem et discursum. Ergo videtur quod in Christo non fuerit
scientia collativa vel discursiva.
2. Praeterea, homo indiget collatione et discursu rationis ad
inquirenda ea quae ignorat. Sed anima Christi cognovit omnia, ut
supra dictum est. Non igitur fuit in eo scientia discursiva vel
collativa.
3. Praeterea, scientia animae Christi se habuit per modum
comprehensorum, qui Angelis conformantur, ut dicitur Matth.
XXII. Sed in Angelis non est scientia discursiva seu collativa,
ut patet per Dionysium, VII cap. de Div. Nom. Non ergo in
anima Christi fuit scientia discursiva seu collativa.
Sed contra, Christus habuit animam rationalem, ut supra habitum
est. Propria autem operatio animae rationalis est conferre et
discurrere ab uno in aliud. Ergo in Christo fuit scientia discursiva
vel collativa.
Respondeo dicendum quod aliqua scientia potest esse discursiva vel
collativa dupliciter. Uno modo, quantum ad scientiae acquisitionem,
sicut accidit in nobis, qui procedimus ad cognoscendum unum per aliud,
sicut effectus per causas, et e converso. Et hoc modo scientia animae
Christi non fuit discursiva vel collativa, quia haec scientia de qua
nunc loquimur, fuit sibi divinitus indita, non per investigationem
rationis acquisita. Alio modo potest dici scientia discursiva vel
collativa quantum ad usum, sicut scientes interdum ex causis concludunt
effectus, non ut de novo addiscant, sed volentes uti scientia quam iam
habent. Et hoc modo scientia animae Christi poterat esse collativa et
discursiva, poterat enim ex uno aliud concludere, sicut sibi
placebat. Sicut, Matth. XVII, cum dominus quaesivisset a
Petro a quibus reges terrae tributum acciperent, a filiis suis an ab
alienis, Petro respondente quod ab alienis, conclusit, ergo liberi
sunt filii.
Ad primum ergo dicendum quod a Christo excluditur consilium quod est
cum dubitatione, et per consequens electio, quae in sui ratione tale
consilium includit. Non autem a Christo excluditur usus consiliandi.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de discursu et collatione
prout ordinatur ad scientiam acquirendam.
Ad tertium dicendum quod beati conformantur Angelis quantum ad dona
gratiarum, manet tamen differentia quae est secundum naturam. Et ideo
uti collatione et discursu est connaturale animabus beatorum, non autem
Angelis.
|
|