|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo huiusmodi
scientia fuerit minor quam in Angelis. Perfectio enim proportionatur
perfectibili. Sed anima humana, secundum ordinem naturae, est infra
naturam angelicam. Cum igitur scientia de qua nunc loquimur, sit
indita animae Christi ad perfectionem ipsius, videtur quod huiusmodi
scientia fuerit infra scientiam qua perficitur natura angelica.
2. Praeterea, scientia animae Christi fuit aliquo modo collativa et
discursiva, quod non potest dici de scientia Angelorum. Ergo
scientia animae Christi fuit inferior scientia Angelorum.
3. Praeterea, quanto aliqua scientia est magis immaterialis, tanto
est potior. Sed scientia Angelorum est immaterialior quam scientia
animae Christi, quia anima Christi est actus corporis et habet
conversionem ad phantasmata, quod de Angelis dici non potest. Ergo
scientia Angelorum est potior quam scientia animae Christi.
Sed contra est quod apostolus dicit, Heb. II, eum qui modico quam
Angeli minoratus est, videmus Iesum, propter passionem mortis,
gloria et honore coronatum. Ex quo apparet quod propter solam
passionem mortis dicatur Christus ab Angelis minoratus. Non ergo
propter scientiam.
Respondeo dicendum quod scientia indita animae Christi potest
considerari dupliciter, uno modo, secundum id quod habuit a causa
influente; alio modo, secundum id quod habuit ex subiecto recipiente.
Quantum igitur ad primum, scientia indita animae Christi fuit
excellentior quam scientia Angelorum, et quantum ad multitudinem
cognitorum, et quantum ad scientiae certitudinem, quia lumen
spirituale quod est inditum animae Christi, est multo excellentius
quam lumen quod pertinet ad naturam angelicam. Quantum autem ad
secundum, scientia indita animae Christi est infra scientiam
angelicam, scilicet quantum ad modum cognoscendi qui est naturalis
animae humanae, qui scilicet est per conversionem ad phantasmata et per
collationem et discursum.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|