|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit
habitualis scientia. Dictum est enim quod animam Christi decuit
maxima perfectio. Sed maior est perfectio scientiae existentis in actu
quam praeexistentis in habitu. Ergo conveniens fuisse videtur quod
omnia sciret in actu. Ergo non habuit habitualem scientiam.
2. Praeterea, cum habitus ordinetur ad actum, frustra videtur esse
habitualis scientia quae nunquam in actum reducitur. Cum autem
Christus sciverit omnia, sicut iam dictum est, non potuisset omnia
illa actu considerare unum post aliud cognoscendo, quia infinita non
est enumerando pertransire. Frustra ergo fuisset in eo scientia
habitualis, quod est inconveniens. Habuit igitur actualem scientiam
omnium quae scivit, et non habitualem.
3. Praeterea, scientia habitualis est quaedam perfectio scientis.
Perfectio autem est nobilior perfectibili. Si igitur in anima
Christi fuit aliquis habitus scientiae creatus, sequeretur quod
aliquid creatum esset nobilius anima Christi. Non igitur in anima
Christi fuit scientia habitualis.
Sed contra, scientia Christi de qua nunc loquimur, univoca fuit
scientiae nostrae, sicut et anima eius fuit unius speciei cum anima
nostra. Sed scientia nostra est in genere habitus. Ergo et scientia
Christi fuit habitualis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, modus huius
scientiae inditae animae Christi fuit conveniens ipsi subiecto
recipienti, nam receptum est in recipiente per modum recipientis. Est
autem hic modus connaturalis animae humanae, ut quandoque sit
intellectus actu, quandoque in potentia. Medium autem inter puram
potentiam et actum completum est habitus. Eiusdem autem generis est
medium et extrema. Et sic patet quod modus connaturalis animae humanae
est ut recipiat scientiam per modum habitus. Et ideo dicendum est quod
scientia indita animae Christi fuit habitualis, poterat enim ea uti
quando volebat.
Ad primum ergo dicendum quod in anima Christi fuit duplex cognitio,
et utraque suo modo perfectissima. Una quidem excedens modum naturae
humanae, qua scilicet vidit Dei essentiam et alia in ipsa. Et haec
fuit perfectissima simpliciter. Et talis cognitio non fuit
habitualis, sed actualis respectu omnium quae hoc modo cognovit. Alia
autem cognitio fuit in Christo secundum modum proportionatum humanae
naturae, prout scilicet cognovit res per species sibi divinitus
inditas, de qua cognitione nunc loquimur. Et haec cognitio non fuit
simpliciter perfectissima, sed perfectissima in genere humanae
cognitionis. Unde non oportuit quod semper esset in actu.
Ad secundum dicendum quod habitus reducitur in actum ad imperium
voluntatis, nam habitus est quo quis agit cum voluerit. Voluntas
autem se habet ad infinita indeterminate. Et tamen hoc non est
frustra, licet non in omnia actualiter tendat, dummodo tendat
actualiter in id quod convenit loco et tempori. Et ideo etiam habitus
non est frustra, licet non omnia reducantur in actum quae habitui
subiacent, dummodo reducatur in actum id quod congruit ad debitum finem
voluntatis secundum exigentiam negotiorum et temporis.
Ad tertium dicendum quod bonum et ens dupliciter dicitur. Uno modo,
simpliciter. Et sic bonum et ens dicitur substantia, quae in suo esse
et in sua bonitate subsistit. Alio modo dicitur ens et bonum secundum
quid. Et hoc modo dicitur ens accidens, non quia ipsum habeat esse et
bonitatem, sed quia eo subiectum est ens et bonum. Sic igitur
scientia habitualis non est simpliciter melior aut dignior quam anima
Christi, sed secundum quid, nam tota bonitas habitualis scientiae
cedit in bonitatem subiecti.
|
|