|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in anima Christi non
fuerit nisi unus habitus scientiae. Quanto enim scientia est
perfectior, tanto est magis unita, unde et Angeli superiores per
formas magis universales cognoscunt, ut in prima parte dictum est.
Sed scientia Christi fuit perfectissima. Ergo fuit maxime una. Non
ergo fuit distincta per plures habitus.
2. Praeterea, fides nostra derivatur a scientia Christi, unde
dicitur Heb. XII, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem,
Iesum. Sed unus est habitus fidei de omnibus credibilibus, ut in
secunda parte dictum est. Ergo multo magis in Christo non fuit nisi
unus habitus scientiae.
3. Praeterea, scientiae distinguuntur secundum diversas rationes
scibilium. Sed anima Christi omnia scivit secundum unam rationem,
scilicet secundum lumen divinitus infusum. Ergo in Christo fuit
tantum unus habitus scientiae.
Sed contra est quod Zach. III dicitur quod super lapidem unum,
idest Christum, sunt septem oculi. Per oculum autem scientia
intelligitur. Ergo videtur quod in Christo fuerunt plures habitus
scientiae.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, scientia indita animae
Christi habuit modum connaturalem animae humanae. Est autem
connaturale animae humanae ut recipiat species in minori universalitate
quam Angeli, ita scilicet quod diversas naturas specificas per
diversas intelligibiles species cognoscat. Ex hoc autem contingit quod
in nobis sunt diversi habitus scientiarum, quia sunt diversa scibilium
genera, inquantum scilicet ea quae reducuntur in unum genus, eodem
habitu scientiae cognoscuntur; sicut dicitur in I Poster. quod una
scientia est quae est unius generis subiecti. Et ideo scientia indita
animae Christi fuit distincta secundum diversos habitus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, scientia animae
Christi est perfectissima, et excedens scientiam Angelorum, quantum
ad id quod consideratur in ea ex parte Dei influentis, est tamen infra
scientiam angelicam quantum ad modum recipientis. Et ad huiusmodi
modum pertinet quod scientia illa per multos habitus distinguatur,
quasi per species magis particulares existens.
Ad secundum dicendum quod fides nostra innititur primae veritati. Et
ideo Christus est auctor fidei nostrae secundum divinam scientiam,
quae est simpliciter una.
Ad tertium dicendum quod lumen divinitus infusum est ratio intelligendi
communis ea quae divinitus revelantur, sicut et lumen intellectus eorum
quae naturaliter cognoscuntur. Et ideo oportuit in anima Christi
species singularum rerum ponere ad cognoscendum cognitione propria
unumquodque. Et secundum hoc, oportuit esse diversos habitus
scientiae in anima Christi, ut dictum est.
|
|