|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod secundum hanc scientiam
Christus non omnia cognovit. Huiusmodi enim scientia per experientiam
acquiritur. Sed Christus non omnia expertus est. Non igitur omnia
secundum hanc scientiam scivit.
2. Praeterea, scientiam acquirit homo per sensum. Sed non omnia
sensibilia sensibus corporalibus Christi fuerunt subiecta. Non igitur
secundum hanc scientiam omnia cognovit.
3. Praeterea, quantitas scientiae attenditur secundum scibilia. Si
igitur secundum hanc scientiam Christus omnia scivisset, esset in eo
scientia acquisita aequalis scientiae infusae et scientiae beatae, quod
est inconveniens. Non ergo secundum hanc scientiam Christus omnia
scivit.
Sed contra est quod nihil imperfectum fuit in Christo quantum ad
animam. Fuisset autem imperfecta haec eius scientia, si secundum eam
non scivisset omnia, quia imperfectum est cui potest fieri additio.
Ergo secundum hanc scientiam Christus omnia scivit.
Respondeo dicendum quod scientia acquisita ponitur in anima Christi,
ut supra dictum est, propter convenientiam intellectus agentis, ne
eius actio sit otiosa, qua facit intelligibilia actu, sicut etiam
scientia indita vel infusa ponitur in anima Christi ad perfectionem
intellectus possibilis. Sicut autem intellectus possibilis est quo est
omnia fieri, ita intellectus agens est quo est omnia facere, ut
dicitur in III de anima. Et ideo, sicut per scientiam inditam
scivit anima Christi omnia illa ad quae intellectus possibilis est
quocumque modo in potentia, ita per scientiam acquisitam scivit omnia
illa quae possunt sciri per actionem intellectus agentis.
Ad primum ergo dicendum quod scientia rerum acquiri potest non solum
per experientiam ipsarum, sed etiam per experientiam quarundam aliarum
rerum, cum ex virtute luminis intellectus agentis possit homo procedere
ad intelligendum effectus per causas, et causas per effectus, et
similia per similia, et contraria per contraria. Sic igitur, licet
Christus non fuerit omnia expertus, ex his tamen quae expertus est,
in omnium devenit notitiam.
Ad secundum dicendum quod, licet corporalibus sensibus Christi non
fuerint subiecta omnia sensibilia, fuerunt tamen sensibus eius subiecta
aliqua sensibilia ex quibus, propter excellentissimam vim rationis
eius, potuit in aliorum notitiam devenire per modum praedictum.
Sicut, videndo corpora caelestia, potuit comprehendere eorum
virtutes, et effectus quos habent in istis inferioribus, qui eius
sensibus non subiacebant. Et, eadem ratione, ex quibuscumque aliis
in aliorum notitiam devenire potuit.
Ad tertium dicendum quod secundum istam scientiam anima Christi non
simpliciter cognovit omnia, sed illa omnia quae per lumen intellectus
agentis hominis sunt cognoscibilia. Unde per hanc scientiam non
cognovit essentias substantiarum separatarum; nec etiam singularia
praeterita vel futura. Quae tamen cognovit per scientiam inditam, ut
supra dictum est.
|
|