|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod secundum hanc scientiam
Christus non profecerit. Sicut enim secundum scientiam beatitudinis
vel secundum scientiam infusam Christus cognovit omnia, ita secundum
hanc scientiam acquisitam, ut ex dictis patet. Sed secundum illas
scientias non profecit. Ergo nec secundum istam.
2. Praeterea, proficere est imperfecti, quia perfectum additionem
non recipit. Sed in Christo non est ponere scientiam imperfectam.
Ergo secundum hanc scientiam Christus non profecit.
3. Praeterea, Damascenus dicit, qui proficere dicunt Christum
sapientia et gratia ut additamentum suscipientem, non venerantur
unionem. Non venerari autem unionem est impium. Ergo impium est
dicere quod scientia eius additamentum acceperit.
Sed contra est quod habetur Luc. II, quod Iesus proficiebat
sapientia et aetate et gratia, apud Deum et homines. Et Ambrosius
dicit quod proficiebat secundum sapientiam humanam. Humana autem
sapientia est quae humano modo acquiritur, scilicet per lumen
intellectus agentis. Ergo Christus secundum hanc scientiam profecit.
Respondeo dicendum quod duplex est profectus scientiae. Unus quidem
secundum essentiam, prout scilicet ipse habitus scientiae augetur.
Alius autem secundum effectum, puta si aliquis, secundum eundem et
aequalem scientiae habitum, primo minora aliis demonstret, et postea
maiora et subtiliora. Hoc autem secundo modo, manifestum est quod
Christus in scientia et gratia profecit, sicut et in aetate, quia
scilicet, secundum augmentum aetatis, opera maiora faciebat, quae
maiorem sapientiam et gratiam demonstrabant. Sed quantum ad ipsum
habitum scientiae, manifestum est quod habitus scientiae infusae in eo
non est augmentatus, cum a principio plenarie sibi fuerit omnis
scientia infusa. Et multo minus scientia beata in eo augeri potuit.
De scientia autem divina quod non possit augeri, supra in prima parte
dictum est. Si igitur, praeter habitum scientiae infusum, non sit in
anima Christi habitus aliquis scientiae acquisitae, ut quibusdam
videtur, et mihi aliquando visum est; nulla scientia in Christo
augmentata fuit secundum suam essentiam, sed solum per experientiam,
idest per conversionem specierum intelligibilium inditarum ad
phantasmata. Et secundum hoc, dicunt quod scientia Christi profecit
secundum experientiam, convertendo scilicet species intelligibiles
inditas ad ea quae de novo per sensum accepit. Sed quia inconveniens
videtur quod aliqua naturalis actio intelligibilis Christo deesset,
cum extrahere species intelligibiles a phantasmatibus sit quaedam
naturalis actio hominis secundum intellectum agentem, conveniens
videtur hanc etiam actionem in Christo ponere. Et ex hoc sequitur
quod in anima Christi aliquis habitus scientiae fuit qui per huiusmodi
abstractionem specierum potuerit augmentari, ex hoc scilicet quod
intellectus agens, post primas species intelligibiles abstractas a
phantasmatibus, poterat etiam alias abstrahere.
Ad primum ergo dicendum quod tam scientia infusa animae Christi, quam
scientia beata, fuit effectus agentis infinitae virtutis, qui potest
simul totum operari, et ita in neutra scientia Christus profecit, sed
a principio habuit eam perfectam. Sed scientia acquisita est tantum ab
intellectu agente, qui non simul totum operatur, sed successive. Et
ideo secundum hanc scientiam Christus non a principio scivit omnia,
sed paulatim et post aliquod tempus, scilicet in perfecta aetate.
Quod patet ex hoc quod Evangelista simul dicit eum profecisse scientia
et aetate.
Ad secundum dicendum quod haec etiam scientia in Christo fuit semper
perfecta secundum tempus, licet non fuerit perfecta simpliciter et
secundum naturam. Et ideo potuit habere augmentum.
Ad tertium dicendum quod verbum Damasceni intelligitur quantum ad
illos qui dicunt simpliciter factam fuisse additionem scientiae
Christi, scilicet secundum quamcumque eius scientiam; et praecipue
secundum infusam, quae causatur in anima Christi ex unione ad verbum.
Non autem intelligitur de augmento scientiae quae ex naturali agente
causatur.
|
|