|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus aliquid ab
hominibus didicerit. Dicitur enim Luc. II quod invenerunt eum in
templo in medio doctorum, interrogantem illos et respondentem.
Interrogare vero et respondere est addiscentis. Ergo Christus ab
hominibus aliquid didicit.
2. Praeterea, acquirere scientiam ab homine docente videtur esse
nobilius quam acquirere a sensibus, quia in anima hominis docentis sunt
species intelligibiles in actu, in rebus autem sensibilibus sunt
species intelligibiles solum in potentia. Sed Christus accipiebat
scientiam experimentalem ex rebus sensibilibus, ut dictum est. Ergo
multo magis poterat accipere scientiam addiscendo ab hominibus.
3. Praeterea, Christus secundum scientiam experimentalem a
principio non omnia scivit, sed in ea profecit, ut dictum est. Sed
quilibet audiens sermonem significativum alicuius, potest addiscere
quod nescit. Ergo Christus potuit ab hominibus aliqua addiscere quae
secundum hanc scientiam nesciebat.
Sed contra est quod dicitur Isaiae LV, ecce, testem populis dedi
eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Praeceptoris autem non est
doceri, sed docere. Ergo Christus non accepit aliquam scientiam per
doctrinam alicuius hominis.
Respondeo dicendum quod in quolibet genere id quod est primum movens
non movetur secundum illam speciem motus, sicut primum alterans non
alteratur. Christus autem constitutus est caput Ecclesiae, quinimmo
omnium hominum, ut supra dictum est, ut non solum omnes homines per
ipsum gratiam acciperent, sed etiam ut omnes ab eo doctrinam veritatis
reciperent. Unde ipse dicit, Ioan. XVIII, in hoc natus sum,
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Et ideo
non fuit conveniens eius dignitati ut a quocumque hominum doceretur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Origenes dicit, super Luc.,
dominus interrogabat, non ut aliquid disceret, sed ut interrogatus
erudiret. Ex uno quippe doctrinae fonte manat et interrogare et
respondere sapienter. Unde et ibidem in Evangelio sequitur quod
stupebant omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius.
Ad secundum dicendum quod ille qui addiscit ab homine non accipit
inmediate scientiam a speciebus intelligibilibus quae sunt in mente
ipsius, sed mediantibus sensibilibus vocibus, tanquam signis
intellectualium conceptionum. Sicut autem voces ab homine formatae
sunt signa intellectualis scientiae ipsius, ita creaturae a Deo
conditae sunt signa sapientiae eius, unde Eccli. I dicitur quod
Deus effudit sapientiam suam super omnia opera sua. Sicut igitur
dignius est doceri a Deo quam ab homine, ita dignius est accipere
scientiam per sensibiles creaturas quam per hominis doctrinam.
Ad tertium dicendum quod Iesus proficiebat in scientia experimentali
sicut etiam in aetate, ut dictum est. Sicut autem aetas opportuna
requiritur ad hoc quod homo accipiat scientiam per inventionem, ita
etiam ad hoc quod accipiat scientiam per disciplinam. Dominus autem
nihil fecit quod non congrueret eius aetati. Et ideo audiendis
doctrinae sermonibus non accommodavit auditum nisi illo tempore quo
poterat etiam per viam experientiae talem scientiae gradum attigisse.
Unde Gregorius dicit, super Ezech., duodecimo anno aetatis suae
dignatus est homines interrogare in terra, quia, iuxta rationis usum,
doctrinae sermo non suppetit nisi in aetate perfecta.
|
|