|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus ab Angelis
scientiam acceperit. Dicitur enim Luc. XXII quod apparuit
Christo Angelus de caelo confortans eum. Sed confortatio fit per
verba exhortatoria docentis, secundum illud Iob IV, ecce, docuisti
plurimos, et manus lassas roborasti, vacillantes confirmaverunt
sermones tui. Ergo Christus ab Angelis doctus est.
2. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. Cael. Hier., video
enim quod et ipse Iesus, supercaelestium substantiarum
supersubstantialis substantia, ad nostram intransmutabiliter veniens,
obedienter subiicitur patris et Dei per Angelos formationibus.
Videtur igitur quod ipse Christus ordinationi legis divinae subiici
voluerit, per quam homines, mediantibus Angelis, erudiuntur.
3. Praeterea, sicut corpus humanum naturali ordine subiicitur
corporibus caelestibus, ita etiam humana mens angelicis mentibus. Sed
corpus Christi subiectum fuit impressionibus caelestium corporum,
passus est enim calorem in aestate et frigus in hieme, sicut et alias
humanas passiones. Ergo et eius mens humana subiacebat
illuminationibus supercaelestium spirituum.
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. Cael. Hier.,
quod supremi Angeli ad ipsum Iesum quaestionem faciunt, et ipsius
divinae operationis pro nobis scientiam discunt, et eas ipse Iesus
sine medio docet. Non est autem eiusdem docere et doceri. Ergo
Christus non accepit scientiam ab Angelis.
Respondeo dicendum quod anima humana, sicut media inter substantias
spirituales et res corporales existit, ita duobus modis nata est
perfici, uno quidem modo, per scientiam acceptam ex rebus
sensibilibus; alio modo, per scientiam inditam sive impressam ex
illuminatione spiritualium substantiarum. Utroque autem modo anima
Christi fuit perfecta, ex sensibilibus quidem, secundum scientiam
experimentalem, ad quam quidem non requiritur lumen angelicum, sed
sufficit lumen intellectus agentis; ex impressione vero superiori,
secundum scientiam infusam, quam est immediate adeptus a Deo. Sicut
enim supra communem modum creaturae anima illa unita est verbo in
unitate personae, ita, supra communem modum hominum, immediate ab
ipso Dei verbo repleta est scientia et gratia, non autem mediantibus
Angelis, qui etiam ex influentia verbi rerum scientiam in sui
principio acceperunt, sicut in II libro super Gen. ad Litt.
Augustinus dicit.
Ad primum ergo dicendum quod illa confortatio Angeli non fuit per
modum instructionis, sed ad demonstrandum proprietatem humanae
naturae. Unde Beda dicit, super Luc., in documento utriusque
naturae, et Angeli ei ministrasse, et eum confortasse dicuntur.
Creator enim suae creaturae non eguit praesidio, sed, homo factus,
sicut propter nos tristis est, ita propter nos confortatur; ut
scilicet in nobis fides incarnationis ipsius confirmetur.
Ad secundum dicendum quod Dionysius dicit Christum angelicis
formationibus fuisse subiectum, non ratione sui ipsius, sed ratione
eorum quae circa eius incarnationem agebantur, et circa ministrationem
in infantili aetate constituti. Unde ibidem subdit quod per medios
Angelos nuntiatur Ioseph a patre dispensata Iesu ad Aegyptum
recessio, et rursum ad Iudaeam de Aegypto traductio.
Ad tertium dicendum quod filius Dei assumpsit corpus passibile, ut
infra dicetur, sed animam perfectam scientia et gratia. Et ideo
corpus eius fuit convenienter subiectum impressioni caelestium
corporum, anima vero eius non fuit subiecta impressioni caelestium
spirituum.
|
|