|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima Christi habuit
omnipotentiam. Dicit enim Ambrosius, super Luc., potentiam quam
Dei filius naturaliter habet, homo erat ex tempore accepturus. Sed
hoc praecipue videtur esse secundum animam, quae est potior pars
hominis. Cum ergo filius Dei ab aeterno omnipotentiam habuerit,
videtur quod anima Christi ex tempore omnipotentiam acceperit.
2. Praeterea, sicut potentia Dei est infinita, sic et eius
scientia. Sed anima Christi habet omnium scientiam eorum quae scit
Deus quodammodo, ut supra dictum est. Ergo etiam habet omnem
potentiam. Et ita est omnipotens.
3. Praeterea, anima Christi habet omnem scientiam. Sed
scientiarum quaedam est practica, quaedam speculativa. Ergo habet
eorum quae scit scientiam practicam, ut scilicet sciat facere ea quae
scit. Et sic videtur quod omnia facere possit.
Sed contra est, quod proprium est Dei, non potest alicui creaturae
convenire. Sed proprium est Dei esse omnipotentem, secundum illud
Exodi XV, iste Deus meus, et glorificabo eum; et postea
subditur, omnipotens nomen eius. Ergo anima Christi, cum sit
creatura, non habet omnipotentiam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in mysterio
incarnationis ita facta est unio in persona quod tamen remansit
distinctio naturarum, utraque scilicet natura retinente id quod sibi
est proprium. Potentia autem activa cuiuslibet rei sequitur formam
ipsius, quae est principium agendi. Forma autem vel est ipsa natura
rei, sicut in simplicibus, vel est constituens ipsam rei naturam,
sicut in his quae sunt composita ex materia et forma. Unde manifestum
est quod potentia activa cuiuslibet rei consequitur naturam ipsius. Et
per hunc modum omnipotentia consequenter se habet ad divinam naturam.
Quia enim natura divina est ipsum esse Dei incircumscriptum, ut patet
per Dionysium, V cap. de Div. Nom., inde est quod habet
potentiam activam respectu omnium quae possunt habere rationem entis,
quod est habere omnipotentiam, sicut et quaelibet alia res habet
potentiam activam respectu eorum ad quae se extendit perfectio suae
naturae, sicut calidum ad calefaciendum. Cum igitur anima Christi
sit pars humanae naturae, impossibile est quod habeat omnipotentiam.
Ad primum ergo dicendum quod homo accepit ex tempore omnipotentiam quam
filius Dei habuit ab aeterno, per ipsam unionem personae, ex qua
factum est ut, sicut homo dicitur Deus, ita dicatur omnipotens, non
quasi sit alia omnipotentia hominis quam filii Dei sicut nec alia
deitas; sed eo quod est una persona Dei et hominis.
Ad secundum dicendum quod alia ratio est de scientia, et de potentia
activa, sicut quidam dicunt. Nam potentia activa consequitur ipsam
naturam rei, eo quod actio consideratur ut egrediens ab agente.
Scientia autem non semper habetur per ipsam essentiam scientis, sed
potest haberi per assimilationem scientis ad res scitas secundum
similitudines susceptas. Sed haec ratio non videtur sufficere. Quia
sicut aliquis potest cognoscere per similitudinem susceptam ab alio,
ita etiam potest agere per formam ab alio susceptam, sicut aqua vel
ferrum calefacit per calorem susceptum ab igne. Non igitur per hoc
prohibetur quin, sicut anima Christi per similitudines omnium rerum
sibi a Deo inditas potest omnia cognoscere, ita per easdem
similitudines possit ea facere. Est ergo ulterius considerandum quod
id quod a superiori natura in inferiori recipitur, habetur per
inferiorem modum, non enim calor in eadem perfectione et virtute
recipitur ab aqua qua est in igne. Quia igitur anima Christi
inferioris naturae est quam divina natura, similitudines rerum non
recipiuntur in ipsa anima Christi secundum eandem perfectionem et
virtutem secundum quam sunt in natura divina. Et inde est quod
scientia animae Christi est inferior scientia divina, quantum ad modum
cognoscendi, quia Deus perfectius cognoscit quam anima Christi; et
etiam quantum ad numerum scitorum, quia anima Christi non cognoscit
omnes res quas Deus potest facere, quae tamen Deus cognoscit scientia
simplicis intelligentiae; licet cognoscat omnia praesentia, praeterita
et futura, quae Deus cognoscit scientia visionis. Et similiter
similitudines rerum animae Christi inditae non adaequant virtutem
divinam in agendo, ut scilicet possint omnia agere quae Deus potest;
vel etiam eo modo agere sicut Deus agit, qui agit per virtutem
infinitam, cuius creatura non est capax. Nulla autem res est ad cuius
cognitionem aliqualiter habendam requiratur virtus infinita, licet
aliquis modus cognoscendi sit virtutis infinitae, quaedam tamen sunt
quae non possunt fieri nisi a virtute infinita sicut creatio et alia
huiusmodi, ut patet ex his quae in prima parte dicta sunt. Et ideo
anima Christi, cum sit creatura et virtutis finitae, potest quidem
omnia cognoscere, sed non per omnem modum, non autem potest omnia
facere, quod pertinet ad rationem omnipotentiae et inter cetera,
manifestum est quod non potest creare seipsam.
Ad tertium dicendum quod anima Christi habuit et scientiam practicam
et speculativam, non tamen oportet quod omnium illorum habeat scientiam
practicam quorum habuit scientiam speculativam. Ad scientiam enim
speculativam habendam sufficit sola conformitas vel assimilatio scientis
ad rem scitam, ad scientiam autem practicam requiritur quod formae
rerum quae sunt in intellectu sint factivae. Plus autem est habere
formam et imprimere formam habitam in alterum, quam solum habere
formam, sicut plus est lucere et illuminare quam solum lucere. Et
inde est quod anima Christi habet quidem speculativam scientiam
creandi, scit enim qualiter Deus creat, sed non habet huius modi
scientiam practicam, quia non habet scientiam creationis factivam.
|
|