|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima Christi habeat
omnipotentiam respectu immutationis creaturarum. Dicit enim ipse
Matth. ult., data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Sed nomine caeli et terrae intelligitur omnis creatura, ut patet cum
dicitur, Gen. I, in principio creavit Deus caelum et terram.
Ergo videtur quod anima Christi habeat omnipotentiam respectu
immutationis creaturarum.
2. Praeterea, anima Christi est perfectior qualibet creatura. Sed
quaelibet creatura potest moveri ab aliqua alia creatura, dicit enim
Augustinus, in III de Trin., quod sicut corpora grossiora et
inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita
omnia corpora per spiritum vitae rationalem; et spiritus vitae
rationalis desertor atque peccator per spiritum vitae rationalem, pium
et iustum. Anima autem Christi etiam ipsos supremos spiritus movet,
illuminando eos, ut dicit Dionysius, VII cap. Cael. Hier.
Ergo videtur quod anima Christi habeat omnipotentiam respectu
immutationis creaturarum.
3. Praeterea, anima Christi habuit plenissime gratiam miraculorum
seu virtutum, sicut et ceteras gratias. Sed omnis immutatio creaturae
potest ad gratiam miraculorum pertinere, cum etiam miraculose caelestia
corpora a suo ordine immutata fuerint, sicut probat Dionysius, in
epistola ad Polycarpum. Ergo anima Christi habuit omnipotentiam
respectu immutationis creaturarum.
Sed contra est quod eiusdem est transmutare creaturas cuius est
conservare eas. Sed hoc est solius Dei, secundum illud Heb. I,
portans omnia verbo virtutis suae. Ergo solius Dei est habere
omnipotentiam respectu immutationis creaturarum. Non ergo hoc convenit
animae Christi.
Respondeo dicendum quod hic duplici distinctione est opus. Quarum
prima est ex parte transmutationis creaturarum, quae triplex est. Una
quidem est naturalis, quae scilicet fit a proprio agente secundum
ordinem naturae. Alia vero est miraculosa, quae fit ab agente
supernaturali, supra consuetum ordinem et cursum naturae, sicut
resuscitatio mortuorum. Tertia autem est secundum quod omnis creatura
vertibilis est in nihil. Secunda autem distinctio est accipienda ex
parte animae Christi, quae dupliciter considerari potest. Uno modo,
secundum propriam naturam et virtutem, sive naturalem sive gratuitam.
Alio modo, prout est instrumentum verbi Dei sibi personaliter uniti.
Si ergo loquamur de anima Christi secundum propriam naturam et
virtutem, sive naturalem sive gratuitam, potentiam habuit ad illos
effectus faciendos qui sunt animae convenientes, puta ad gubernandum
corpus, et ad disponendum actus humanos; et etiam ad illuminandum,
per gratiae et scientiae plenitudinem, omnes creaturas rationales ab
eius perfectione deficientes, per modum quo hoc est conveniens
creaturae rationali. Si autem loquamur de anima Christi secundum quod
est instrumentum verbi sibi uniti, sic habuit instrumentalem virtutem
ad omnes immutationes miraculosas faciendas ordinabiles ad incarnationis
finem, qui est instaurare omnia, sive quae in caelis sive quae in
terris sunt. Immutationes vero creaturarum secundum quod sunt
vertibiles in nihil, correspondent creationi rerum, prout scilicet
producuntur ex nihilo. Et ideo, sicut solus Deus potest creare, ita
solus potest creaturas in nihilum redigere, qui etiam solus eas in esse
conservat, ne in nihilum decidant. Sic ergo dicendum est quod anima
Christi non habet omnipotentiam respectu immutationis creaturarum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Hieronymus, illi potestas
data est qui paulo ante crucifixus et sepultus in tumulo, qui postea
resurrexit, idest, Christo secundum quod homo. Dicitur autem sibi
omnis potestas data ratione unionis, per quam factum est ut homo esset
omnipotens, ut supra dictum est. Et quamvis hoc ante resurrectionem
innotuerit Angelis, post resurrectionem innotuit omnibus hominibus,
ut Remigius dicit. Tunc autem dicuntur res fieri, quando
innotescunt. Et ideo post resurrectionem dominus dicit sibi potestatem
esse datam in caelo et in terra.
Ad secundum dicendum quod, licet omnis creatura sit mutabilis ab alia
creatura, praeter supremum Angelum, qui tamen potest illuminari ab
anima Christi; non tamen omnis immutatio quae potest fieri circa
creaturam, potest fieri a creatura; sed quaedam immutationes possunt
fieri a solo Deo. Quaecumque tamen immutationes creaturarum possunt
fieri per creaturas, possunt etiam fieri per animam Christi secundum
quod est instrumentum verbi. Non autem secundum propriam naturam et
virtutem, quia quaedam huiusmodi immutationum non pertinent ad animam,
neque quantum ad ordinem naturae neque quantum ad ordinem gratiae.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est in secunda parte, gratia
virtutum, seu miraculorum, datur animae alicuius sancti, non ut
propria virtute eius, sed ut per virtutem divinam huiusmodi miracula
fiant. Et haec quidem gratia excellentissime data est animae
Christi, ut scilicet non solum ipse miracula faceret, sed etiam hanc
gratiam in alios transfunderet. Unde dicitur, Matth. X, quod,
convocatis duodecim discipulis, dedit illis potestatem spirituum
immundorum, ut eiicerent eos; et curarent omnem languorem et omnem
infirmitatem.
|
|