|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi habuerit
omnipotentiam respectu proprii corporis. Dicit enim Damascenus, in
III libro, quod omnia naturalia fuerunt Christo voluntaria, volens
enim esurivit, volens sitivit, volens timuit, volens mortuus est.
Sed ex hoc Deus dicitur omnipotens quia omnia quaecumque voluit,
fecit. Ergo videtur quod anima Christi habuit omnipotentiam respectu
naturalium operationum proprii corporis.
2. Praeterea, in Christo fuit perfectius humana natura quam in
Adam, in quo, secundum originalem iustitiam quam habuit in statu
innocentiae, corpus habebat omnino subiectum animae, ut nihil in
corpore posset accidere contra animae voluntatem. Ergo multo magis
anima Christi habuit omnipotentiam respectu sui corporis.
3. Praeterea, ad imaginationem animae naturaliter corpus immutatur;
et tanto magis, quanto anima fuerit fortioris imaginationis; ut in
prima parte habitum est. Sed anima Christi habuit virtutem
perfectissimam, et quantum ad imaginationem, et quantum ad alias
vires. Ergo anima Christi fuit omnipotens in respectu ad corpus
proprium.
Sed contra est quod dicitur Heb. II, quod debuit per omnia
fratribus assimilari, et praecipue in his quae pertinent ad conditionem
humanae naturae. Sed ad conditionem humanae naturae pertinet quod
valetudo corporis, et eius nutritio et augmentum, imperio rationis,
seu voluntati, non subdantur, quia naturalia soli Deo, qui est
auctor naturae, subduntur. Ergo nec in Christo subdebantur. Non
igitur anima Christi fuit omnipotens respectu proprii corporis.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, anima Christi potest
dupliciter considerari. Uno modo, secundum propriam virtutem et
naturam. Et hoc modo, sicut non poterat immutare exteriora corpora a
cursu et ordine naturae, ita etiam non poterat immutare proprium corpus
a naturali dispositione, quia anima, secundum propriam naturam, habet
determinatam proportionem ad suum corpus. Alio modo potest considerari
anima Christi secundum quod est instrumentum unitum verbo Dei in
persona. Et sic subdebatur eius potestati totaliter omnis dispositio
proprii corporis. Quia tamen virtus actionis non proprie attribuitur
instrumento, sed principali agenti, talis omnipotentia attribuitur
magis ipsi verbo Dei quam animae Christi.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Damasceni est intelligendum
quantum ad voluntatem divinam Christi. Quia, sicut ipse in
praecedenti capitulo dicit, beneplacito divinae voluntatis
permittebatur carni pati et operari quae propria.
Ad secundum dicendum quod non pertinebat hoc ad originalem iustitiam
quam Adam habuit in statu innocentiae, quod anima hominis haberet
virtutem transmutandi corpus proprium in quamcumque formam, sed quod
posset ipsum conservare absque nocumento. Et hanc etiam virtutem
Christus assumere potuisset, si voluisset. Sed, cum sint tres
status hominum, scilicet innocentiae culpae et gloriae; sicut de statu
gloriae assumpsit comprehensionem, et de statu innocentiae immunitatem
a peccato, ita et de statu culpae assumpsit necessitatem subiacendi
poenalitatibus huius vitae, ut infra dicetur.
Ad tertium dicendum quod imaginationi, si fortis fuerit, naturaliter
obedit corpus quantum ad aliqua. Puta quantum ad casum de trabe in
alto posita; quia imaginatio nata est esse principium motus localis,
ut dicitur in III de anima. Similiter etiam quantum ad alterationem
quae est secundum calorem et frigus, et alia consequentia, eo quod ex
imaginatione consequenter natae sunt consequi passiones animae,
secundum quas movetur cor, et sic per commotionem spirituum totum
corpus alteratur. Aliae vero dispositiones corporales, quae non
habent naturalem ordinem ad imaginationem, non transmutantur ab
imaginatione, quantumcumque sit fortis, puta figura manus vel pedis,
vel aliquid simile.
|
|