|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima Christi non
habuerit omnipotentiam respectu executionis propriae voluntatis.
Dicitur enim Marc. VII quod, ingressus domum, neminem voluit
scire sed non potuit latere. Non ergo potuit exequi in omnibus
propositum suae voluntatis.
2. Praeterea, praeceptum est signum voluntatis, ut in prima parte
dictum est. Sed dominus quaedam facienda praecepit quorum contraria
acciderunt, dicitur enim Matth. IX quod caecis illuminatis
comminatus est Iesus, dicens, videte ne aliquis sciat, illi autem
egressi diffamaverunt illum per totam terram illam. Non ergo in
omnibus potuit exequi propositum suae voluntatis.
3. Praeterea, id quod aliquis potest facere, non petit ab alio.
Sed dominus petivit a patre, orando, illud quod fieri volebat,
dicitur enim Luc. VI quod exivit in montem orare, et erat
pernoctans in oratione Dei. Ergo non potuit exequi in omnibus
propositum suae voluntatis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de quaest. Nov. et
Vet. Test., impossibile est ut salvatoris voluntas non impleatur,
nec potest velle quod scit fieri non debere.
Respondeo dicendum quod anima Christi dupliciter aliquid voluit. Uno
modo, quasi per se implendum. Et sic, dicendum est quod quidquid
voluit, potuit. Non enim conveniret sapientiae eius ut aliquid vellet
per se facere quod suae voluntati non subiaceret. Alio modo voluit
aliquid ut implendum virtute divina, sicut resuscitationem proprii
corporis, et alia huiusmodi miraculosa opera. Quae quidem non poterat
propria virtute, sed secundum quod erat instrumentum divinitatis, ut
dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
quaest. Nov. et Vet. Test., quod factum est, hoc voluisse
dicendus est Christus. Advertendum est enim quod illud in finibus
gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat. Ultro
tamen venientes ad fidem non suscipere invidiae erat. A suis ergo
noluit praedicari, requiri autem se voluit. Et ita factum est. Vel
potest dici quod haec voluntas Christi non fuit de eo quod per eum
fiendum erat, sed de eo quod erat fiendum per alios, quod non
subiacebat humanae voluntati ipsius. Unde in epistola Agathonis
Papae, quae est recepta in sexta synodo, legitur, ergone ille omnium
conditor ac redemptor, in terris latere volens, non potuit, nisi hoc
ad humanam eius voluntatem, quam temporaliter dignatus est assumere,
redigatur?
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Gregorius, XIX Moral.,
per hoc quod dominus praecepit taceri virtutes suas, servis suis se
sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari
desiderent, et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur
inviti. Sic ergo praeceptum illud designabat voluntatem ipsius qua
humanam gloriam refugiebat, secundum illud Ioan. VIII, ego
gloriam meam non quaero. Volebat tamen absolute, praesertim secundum
divinam voluntatem, ut publicaretur miraculum factum, propter aliorum
utilitatem.
Ad tertium dicendum quod Christus orabat etiam pro his quae virtute
divina fienda erant, et pro his etiam quae humana voluntate erat
facturus. Quia virtus et operatio animae Christi dependebat a Deo,
qui operatur in omnibus velle et perficere, ut dicitur Philipp.
II.
|
|