|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius Dei non debuit
assumere naturam humanam cum corporis defectibus. Sicut enim anima
unita est verbo Dei personaliter, ita et corpus. Sed anima Christi
habuit omnimodam perfectionem, et quantum ad gratiam et quantum ad
scientiam, ut supra dictum est. Ergo etiam corpus eius debuit esse
omnibus modis perfectum, nullum in se habens defectum.
2. Praeterea, anima Christi videbat verbum Dei ea visione qua
beati vident, ut supra dictum est, et sic anima Christi erat beata.
Sed ex beatitudine animae glorificatur corpus, dicit enim
Augustinus, in epistola ad Dioscorum, tam potenti natura Deus fecit
animam ut ex eius plenissima beatitudine redundet etiam in inferiorem
naturam, quae est corpus, non beatitudo, quae fruentis et
intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, idest
incorruptionis vigor. Corpus igitur Christi fuit incorruptibile, et
absque omni defectu.
3. Praeterea, poena consequitur culpam. Sed in Christo non fuit
aliqua culpa, secundum illud I Pet. II, qui peccatum non fecit.
Ergo nec defectus corporales, qui sunt poenales, in eo esse
debuerunt.
4. Praeterea, nullus sapiens assumit id quod impedit illum a proprio
fine. Sed per huiusmodi defectus corporales multipliciter videtur
impediri finis incarnationis. Primo quidem, quia propter huiusmodi
infirmitates homines ab eius cognitione impediebantur, secundum illud
Isaiae LIII, desideravimus eum; despectum et novissimum virorum,
virum dolorum et scientem infirmitatem, et quasi absconditus est vultus
eius et despectus; unde nec reputavimus eum. Secundo, quia sanctorum
patrum desiderium non videtur impleri, ex quorum persona dicitur
Isaiae li, consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium
domini. Tertio, quia congruentius per fortitudinem quam per
infirmitatem videbatur potestas Diaboli posse superari, et humana
infirmitas posse sanari. Non ergo videtur conveniens fuisse quod
filius Dei humanam naturam assumpserit cum corporalibus infirmitatibus
sive defectibus.
Sed contra est quod dicitur Heb. II, in eo in quo passus est ipse
et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. Sed ad hoc
venit ut nos adiuvaret, unde et David dicebat, levavi oculos meos in
montes, unde veniet auxilium mihi. Ergo conveniens fuit quod filius
Dei carnem assumpserit humanis infirmitatibus subiacentem, ut in ea
posset pati et tentari, et sic auxilium nobis ferre.
Respondeo dicendum conveniens fuisse corpus assumptum a filio Dei
humanis infirmitatibus et defectibus subiacere, et praecipue propter
tria. Primo quidem, quia ad hoc filius Dei, carne assumpta, venit
in mundum, ut pro peccato humani generis satisfaceret. Unus autem pro
peccato alterius satisfacit dum poenam peccato alterius debitam in
seipsum suscipit. Huiusmodi autem defectus corporales, scilicet
mors, fames et sitis, et huiusmodi, sunt poena peccati, quod est in
mundum per Adam introductum, secundum illud Rom. V, per unum
hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Unde
conveniens fuit, quantum ad finem incarnationis, quod huiusmodi
poenalitates in nostra carne susciperet, vice nostra, secundum illud
Isaiae LIII, vere languores nostros ipse tulit. Secundo,
propter fidem incarnationis adstruendam. Cum enim natura humana non
aliter esset nota hominibus nisi prout huiusmodi corporalibus defectibus
subiacet, si sine his defectibus filius Dei naturam humanam
assumpsisset, videretur non fuisse verus homo, nec veram carnem
habuisse, sed phantasticam, ut Manichaei dixerunt. Et ideo, ut
dicitur Philipp. II, exinanivit semetipsum, formam servi
accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.
Unde et Thomas per aspectum vulnerum ad fidem est revocatus, ut
dicitur Ioan. XX. Tertio, propter exemplum patientiae, quod
nobis exhibet passiones et defectus humanos fortiter tolerando. Unde
dicitur Heb. XII, sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum
contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris deficientes.
Ad primum ergo dicendum quod satisfactio pro peccato alterius habet
quidem quasi materiam poenas quas aliquis pro peccato alterius
sustinet, sed pro principio habet habitum animae ex quo inclinatur ad
volendum satisfacere pro alio, et ex quo satisfactio efficaciam habet;
non enim esset satisfactio efficax nisi ex caritate procederet, ut
infra dicetur. Et ideo oportuit animam Christi perfectam esse quantum
ad habitus scientiarum et virtutum, ut haberet facultatem
satisfaciendi, et quod corpus eius subiectum esset infirmitatibus, ut
ei satisfactionis materia non deesset.
Ad secundum dicendum quod, secundum naturalem habitudinem quae est
inter animam et corpus, ex gloria animae redundat gloria ad corpus,
sed haec naturalis habitudo in Christo subiacebat voluntati divinitatis
ipsius, ex qua factum est ut beatitudo remaneret in anima et non
derivaretur ad corpus, sed caro pateretur quae conveniunt naturae
passibili; secundum illud quod dicit Damascenus, quod beneplacito
divinae voluntatis permittebatur carni pati et operari quae propria.
Ad tertium dicendum quod poena semper sequitur culpam, actualem vel
originalem, quandoque quidem eius qui punitur; quandoque autem
alterius, pro quo ille qui patitur poenas satisfacit. Et sic accidit
in Christo, secundum illud Isaiae LIII, ipse vulneratus est
propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra.
Ad quartum dicendum quod infirmitas assumpta a Christo non impedivit
finem incarnationis, sed maxime promovit, ut dictum est. Et quamvis
per huiusmodi infirmitates absconderetur eius divinitas, manifestabatur
tamen humanitas, quae est via ad divinitatem perveniendi, secundum
illud Rom. V, accessum habemus ad Deum per Iesum Christum.
Desiderabant autem antiqui patres in Christo, non quidem fortitudinem
corporalem, sed spiritualem, per quam et Diabolum vicit et humanam
infirmitatem sanavit.
|
|