|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non ex
necessitate his defectibus subiacuerit. Dicitur enim Isaiae
LIII, oblatus est quia ipse voluit, et loquitur de oblatione ad
passionem. Sed voluntas opponitur necessitati. Ergo Christus non ex
necessitate subiacuit corporis defectibus.
2. Praeterea, Damascenus dicit, in III libro, nihil coactum in
Christo consideratur, sed omnia voluntaria. Sed quod est
voluntarium, non est necessarium. Ergo huiusmodi defectus non fuerunt
ex necessitate in Christo.
3. Praeterea, necessitas infertur ab aliquo potentiori. Sed nulla
creatura est potentior quam anima Christi, ad quam pertinebat proprium
corpus conservare. Ergo huiusmodi defectus seu infirmitates non
fuerunt in Christo ex necessitate.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VIII, misit Deus
filium suum in similitudinem carnis peccati. Sed conditio carnis
peccati est quod habeat necessitatem moriendi, et sustinendi alias
huiusmodi passiones. Ergo talis necessitas sustinendi hos defectus
fuit in carne Christi.
Respondeo dicendum quod duplex est necessitas. Una quidem
coactionis, quae fit ab agente extrinseco. Et haec quidem necessitas
contrariatur et naturae et voluntati, quorum utrumque est principium
intrinsecum. Alia autem est necessitas naturalis, quae consequitur
principia naturalia, puta formam, sicut necessarium est ignem
calefacere; vel materiam, sicut necessarium est corpus ex contrariis
compositum dissolvi. Secundum igitur hanc necessitatem quae
consequitur materiam, corpus Christi subiectum fuit necessitati
mortis, et aliorum huiusmodi defectuum. Quia, sicut dictum est,
beneplacito divinae voluntatis Christi carni permittebatur agere et
pati quae propria, haec autem necessitas causatur ex principiis humanae
carnis, ut dictum est. Si autem loquamur de necessitate coactionis
secundum quod repugnat naturae corporali, sic iterum corpus Christi,
secundum conditionem propriae naturae, necessitati subiacuit et clavi
perforantis et flagelli percutientis. Secundum vero quod necessitas
talis repugnat voluntati, manifestum est quod in Christo non fuit
necessitas horum defectuum, nec per respectum ad voluntatem divinam;
nec per respectum ad voluntatem humanam Christi absolute, prout
sequitur rationem deliberativam; sed solum secundum naturalem motum
voluntatis, prout scilicet naturaliter refugit mortem et corporis
nocumenta.
Ad primum ergo dicendum quod Christus dicitur oblatus quia voluit, et
voluntate divina, et voluntate humana deliberata, licet mors esset
contra naturalem motum voluntatis humanae, ut dicit Damascenus.
Ad secundum patet responsio ex dictis.
Ad tertium dicendum quod nihil fuit potentius quam anima Christi
absolute, nihil tamen prohibet aliquid fuisse potentius quantum ad hunc
effectum; sicut clavus ad perforandum. Et hoc dico secundum quod
anima Christi consideratur secundum propriam naturam et virtutem.
|
|