|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus defectus
corporales contraxit. Illud enim contrahere dicimur quod simul cum
natura ex origine trahimus. Sed Christus simul cum natura humana
defectus et infirmitates corporales per suam originem traxit a matre,
cuius caro huiusmodi defectibus subiacebat. Ergo videtur quod hos
defectus contraxit.
2. Praeterea, illud quod ex principiis naturae causatur, simul cum
natura trahitur, et ita contrahitur. Sed huiusmodi poenalitates
causantur ex principiis naturae humanae. Ergo eas Christus
contraxit.
3. Praeterea, secundum huiusmodi defectus Christus aliis hominibus
similatur ut dicitur Heb. II. Sed alii homines huiusmodi defectus
contraxerunt. Ergo videtur quod etiam Christus huiusmodi defectus
contraxit.
Sed contra est quod huiusmodi defectus contrahuntur ex peccato,
secundum illud Rom. V, per unum hominem peccatum intravit in hunc
mundum, et per peccatum mors. Sed in Christo non habuit locum
peccatum. Ergo huiusmodi defectus Christus non contraxit.
Respondeo dicendum quod in verbo contrahendi intelligitur ordo effectus
ad causam, ut scilicet illud dicatur contrahi quod simul cum sua causa
ex necessitate trahitur. Causa autem mortis et horum defectuum in
humana natura est peccatum, quia per peccatum mors intravit in mundum,
ut dicitur Rom. V. Et ideo illi proprie dicuntur hos defectus
contrahere qui ex debito peccati hos defectus incurrunt. Christus
autem hos defectus non habuit ex debito peccati, quia, ut Augustinus
dicit, exponens illud Ioan. III, qui de sursum venit, super
omnes est, de sursum venit Christus, idest de altitudine humanae
naturae, quam habuit ante peccatum primi hominis. Accepit enim
naturam humanam absque peccato in illa puritate in qua erat in statu
innocentiae. Et simili modo potuisset assumere humanam naturam absque
defectibus. Sic igitur patet quod Christus non contraxit hos
defectus, quasi ex debito peccati eos suscipiens, sed ex propria
voluntate.
Ad primum ergo dicendum quod caro virginis concepta fuit in originali
peccato, et ideo hos defectus contraxit. Sed caro Christi ex virgine
assumpsit naturam absque culpa. Et similiter potuisset naturam
assumere absque poena, sed voluit suscipere poenam propter opus nostrae
redemptionis implendum, sicut dictum est. Et ideo habuit huiusmodi
defectus, non contrahendo, sed voluntarie assumendo.
Ad secundum dicendum quod causa mortis et aliorum corporalium defectuum
in humana natura est duplex. Una quidem remota, quae accipitur ex
parte principiorum materialium humani corporis, inquantum est ex
contrariis compositum. Sed haec causa impediebatur per originalem
iustitiam. Et ideo proxima causa mortis et aliorum defectuum est
peccatum, per quod est subtracta originalis iustitia. Et propter
hoc, quia Christus fuit sine peccato, dicitur non contraxisse
huiusmodi defectus, sed voluntarie assumpsisse.
Ad tertium dicendum quod Christus in huiusmodi defectibus assimilatus
est aliis hominibus quantum ad qualitatem defectuum, non autem quantum
ad causam. Et ideo non contraxit huiusmodi defectus, sicut et alii.
|
|