|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus omnes defectus
corporales hominum assumere debuit. Dicit enim Damascenus, quod est
inassumptibile, est incurabile. Sed Christus venerat omnes defectus
nostros curare. Ergo omnes defectus nostros assumere debuit.
2. Praeterea, dictum est quod ad hoc quod Christus pro nobis
satisfaceret, debuit habere habitus perfectivos in anima et defectus in
corpore. Sed ipse ex parte animae assumpsit plenitudinem omnis
gratiae. Ergo ex parte corporis debuit assumere omnes defectus.
3. Praeterea, inter omnes defectus corporales praecipuum locum tenet
mors. Sed Christus mortem assumpsit. Ergo multo magis omnes
defectus alios assumere debuit.
Sed contra est quod contraria non possunt simul fieri in eodem. Sed
quaedam infirmitates sunt sibi ipsis contrariae, utpote ex contrariis
principiis causatae. Ergo non potuit esse quod Christus omnes
infirmitates humanas assumeret.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Christus humanos defectus
assumpsit ad satisfaciendum pro peccato humanae naturae, ad quod
requirebatur quod perfectionem scientiae et gratiae haberet in anima.
Illos igitur defectus Christus assumere debuit qui consequuntur ex
peccato communi totius naturae, nec tamen repugnant perfectioni
scientiae et gratiae. Sic igitur non fuit conveniens ut omnes defectus
seu infirmitates humanas assumeret. Sunt enim quidam defectus qui
repugnant perfectioni scientiae et gratiae, sicut ignorantia, pronitas
ad malum, et difficultas ad bonum. Quidam autem defectus sunt qui non
consequuntur communiter totam humanam naturam propter peccatum primi
parentis, sed causantur in aliquibus hominibus ex quibusdam
particularibus causis, sicut lepra et morbus caducus et alia
huiusmodi. Qui quidem defectus quandoque causantur ex culpa hominis,
puta ex inordinatione victus, quandoque autem ex defectu virtutis
formativae. Quorum neutrum convenit Christo, quia caro eius de
spiritu sancto concepta est, qui est infinitae sapientiae et virtutis,
errare et deficere non valens; et ipse nihil inordinatum in regimine
suae vitae exercuit. Sunt autem tertii defectus qui in omnibus
hominibus communiter inveniuntur ex peccato primi parentis, sicut
mors, fames, sitis, et alia huiusmodi. Et hos defectus omnes
Christus suscepit. Quos Damascenus vocat naturales et
indetractibiles passiones, naturales quidem, quia consequuntur
communiter totam humanam naturam; indetractibiles quidem, quia
defectum scientiae et gratiae non important.
Ad primum ergo dicendum quod omnes particulares defectus hominum
causantur ex corruptibilitate et passibilitate corporis, superadditis
quibusdam particularibus causis. Et ideo, dum Christus curavit
passibilitatem et corruptibilitatem corporis nostri per hoc quod eam
assumpsit, ex consequenti omnes alios defectus curavit.
Ad secundum dicendum quod plenitudo omnis gratiae et scientiae animae
Christi secundum se debebatur, ex hoc ipso quod erat a verbo Dei
assumpta. Et ideo absolute omnem plenitudinem sapientiae et gratiae
Christus assumpsit. Sed defectus nostros dispensative assumpsit, ut
pro peccato nostro satisfaceret, non quia ei secundum se competerent.
Et ideo non oportuit quod omnes assumeret, sed solum illos qui
sufficiebant ad satisfaciendum pro peccato totius humanae naturae.
Ad tertium dicendum quod mors in omnes homines devenit ex peccato primi
parentis, non autem quidam alii defectus, licet sint morte minores.
Unde non est similis ratio.
|
|