|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod Christus non fuerit
simul viator et comprehensor. Viatori enim competit moveri ad finem
beatitudinis, comprehensori autem competit in fine quiescere. Sed non
potest simul eidem convenire quod moveatur ad finem, et quod quiescat
in fine. Ergo non potuit simul esse quod Christus esset viator et
comprehensor.
2. Praeterea, moveri ad beatitudinem, aut eam obtinere, non
competit homini secundum corpus, sed secundum animam. Unde
Augustinus dicit, in epistola ad Dioscorum, quod ad inferiorem
naturam, quae est corpus, redundat ab anima non beatitudo, quae
propria est fruentis et intelligentis. Sed Christus, licet haberet
corpus passibile, tamen secundum mentem plene Deo fruebatur. Non
ergo Christus fuit viator, sed purus comprehensor.
3. Praeterea, sancti, quorum animae sunt in caelo et corpora in
sepulcris, fruuntur quidem beatitudine secundum animam, quamvis eorum
corpora morti subiaceant, et tamen non dicuntur viatores, sed solum
comprehensores. Ergo, pari ratione, licet corpus Christi fuerit
mortale, quia tamen mens eius Deo fruebatur, videtur quod fuerit
purus comprehensor, et nullo modo viator.
Sed contra est quod dicitur Ierem. XIV, quasi colonus futurus es
in terra, et quasi viator declinans ad manendum.
Respondeo dicendum quod aliquis dicitur viator ex eo quod tendit in
beatitudinem, comprehensor autem dicitur ex hoc quod iam beatitudinem
obtinet, secundum illud I Cor. IX, sic currite ut
comprehendatis; et Philipp. III, sequor autem, si quo modo
comprehendam. Hominis autem beatitudo perfecta consistit in anima et
corpore, ut in secunda parte habitum est, in anima quidem, quantum ad
id quod est ei proprium, secundum quod mens videt et fruitur Deo; in
corpore vero, secundum quod corpus resurget spirituale, et in virtute
et in gloria et in incorruptione, ut dicitur I Cor. XV. Christus
autem, ante passionem, secundum mentem plene videbat Deum, et sic
habebat beatitudinem quantum ad id quod est proprium animae. Sed
quantum ad alia deerat ei beatitudo, quia et anima eius erat
passibilis, et corpus passibile et mortale, ut ex supra dictis patet.
Et ideo simul erat comprehensor, inquantum habebat beatitudinem animae
propriam, et simul viator, inquantum tendebat in beatitudinem secundum
id quod ei de beatitudine deerat.
Ad primum ergo dicendum quod impossibile est moveri ad finem et
quiescere in fine secundum idem. Sed secundum diversa nihil prohibet
hoc, sicut aliquis homo simul est sciens quantum ad ea quae iam novit,
et addiscens quantum ad ea quae nondum novit.
Ad secundum dicendum quod beatitudo principaliter et proprie consistit
in anima secundum mentem, secundario tamen, et quasi
instrumentaliter, requiruntur ad beatitudinem corporis bona; sicut
philosophus dicit, in I Ethic., quod exteriora bona organice
deserviunt beatitudini.
Ad tertium dicendum quod non est eadem ratio de animabus sanctorum
defunctorum et de Christo, propter duo. Primo quidem, quia animae
sanctorum non sunt passibiles, sicut fuit anima Christi. Secundo,
quia corpora non agunt aliquid per quod in beatitudinem tendant, sicut
Christus, secundum corporis passiones, in beatitudinem tendebat
quantum ad gloriam corporis.
|
|