|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Christo fuerit
peccatum. Dicitur enim in Psalmo, Deus, Deus meus, ut quid
dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum. Haec autem
verba dicuntur ex persona ipsius Christi, ut patet ex hoc quod ipse ea
in cruce protulit. Ergo videtur quod in Christo fuerint delicta.
2. Praeterea, Rom. V dicit apostolus quod in Adam omnes
peccaverunt, scilicet quia in eo originaliter fuerunt. Sed etiam
Christus originaliter fuit in Adam. Ergo in eo peccavit.
3. Praeterea, apostolus dicit, Heb. II, quod in eo in quo
Christus passus est et tentatus, potens est et his qui tentantur
auxiliari. Sed maxime indigebamus auxilio eius contra peccatum. Ergo
videtur quod in eo fuerit peccatum.
4. Praeterea, II Cor. V dicitur quod Deus eum qui non noverat
peccatum, scilicet Christum, pro nobis fecit peccatum. Sed illud
vere est quod a Deo factum est. Ergo in Christo vere fuit peccatum.
5. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro de agone
Christiano, in homine Christo se nobis ad exemplum praebuit filius
Dei. Sed homo indiget exemplo non solum ad recte vivendum, sed etiam
ad hoc quod poeniteat de peccatis. Ergo videtur quod in Christo
debuit esse peccatum, ut, de peccatis poenitendo, poenitentiae nobis
daret exemplum.
Sed contra est quod ipse dicit, Ioan. VIII, quis ex vobis
arguet me de peccato?
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, Christus suscepit
defectus nostros ut pro nobis satisfaceret; et veritatem humanae
naturae comprobaret; et ut nobis exemplum virtutis fieret. Secundum
quae tria manifestum est quod defectum peccati assumere non debuit.
Primo enim, peccatum nihil operatur ad satisfactionem, quinimmo
virtutem satisfactionis impedit; quia, ut dicitur Eccli.
XXXIV, dona iniquorum non probat altissimus. Similiter etiam ex
peccato non demonstratur veritas humanae naturae, quia peccatum non
pertinet ad humanam naturam, cuius Deus est causa; sed magis est
contra naturam per seminationem Diaboli introductum, ut Damascenus
dicit. Tertio, peccando exempla virtutum praebere non potuit, cum
peccatum contrarietur virtuti. Et ideo Christus nullo modo assumpsit
defectum peccati, nec originalis nec actualis, secundum illud quod
dicitur I Pet. II, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus
in ore eius.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Damascenus dicit, in III
libro, dicitur aliquid de Christo, uno modo, secundum proprietatem
naturalem et hypostaticam, sicut dicitur quod factus est homo, et quod
pro nobis passus est; alio modo, secundum proprietatem personalem et
habitudinalem, prout scilicet aliqua dicuntur de ipso in persona nostra
quae sibi secundum se nullo modo conveniunt. Unde et inter septem
regulas Tichonii, quas ponit Augustinus in III de Doct.
Christ., prima ponitur de domino et eius corpore, cum scilicet
Christi et Ecclesiae una persona aestimatur. Et secundum hoc,
Christus ex persona membrorum suorum loquens dicit, verba delictorum
meorum, non quod in ipso capite delicta fuerint.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, X super Gen.
ad Litt., non omni modo Christus fuit in Adam, et in aliis
patribus, quo nos ibi fuimus. Nos enim fuimus in Adam secundum
rationem seminalem, et secundum corpulentam substantiam, quia
scilicet, ut ipse ibidem dicit, cum sit in semine et visibilis
corpulentia et invisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Adam. Sed
Christus visibilem carnis substantiam de carne virginis sumpsit, ratio
vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter, ac
desuper venit. Unde non fuit in Adam secundum seminalem rationem,
sed solum secundum corpulentam substantiam. Et ideo Christus non
accepit active ab Adam naturam humanam, sed solum materialiter,
active vero a spiritu sancto, sicut et ipse Adam materialiter sumpsit
corpus ex limo terrae, active autem a Deo. Et propter hoc Christus
non peccavit in Adam, in quo fuit solum secundum materiam.
Ad tertium dicendum quod Christus sua tentatione et passione nobis
auxilium tulit pro nobis satisfaciendo. Sed peccatum non cooperatur ad
satisfactionem, sed magis ipsam impedit, ut dictum est. Et ideo non
oportuit ut peccatum in se haberet, sed quod omnino esset purus a
peccato, alioquin, poena quam sustinuit fuisset sibi debita pro
peccato proprio.
Ad quartum dicendum quod Deus fecit Christum peccatum, non quidem ut
in se peccatum haberet, sed quia fecit eum hostiam pro peccato, sicut
Osee IV dicitur, peccata populi mei comedent, scilicet sacerdotes,
qui secundum legem comedebant hostias pro peccato oblatas. Et secundum
hunc modum dicitur Isaiae LIII, quod dominus posuit in eo
iniquitates omnium nostrum, quia scilicet eum tradidit ut esset hostia
pro peccatis omnium hominum. Vel, fecit eum peccatum, idest,
habentem similitudinem carnis peccati, ut dicitur Rom. VIII. Et
hoc propter corpus passibile et mortale quod assumpsit.
Ad quintum dicendum quod poenitens laudabile exemplum dare potest, non
ex eo quod peccavit, sed in hoc quod voluntarie poenam sustinet pro
peccato. Unde Christus dedit maximum exemplum poenitentibus, dum non
pro peccato proprio, sed pro peccatis aliorum voluit poenam subire.
|
|